Annus
2 0 0 7



Anschlag auf den FriedensprozessDie Regierungen in Indien und Pakistan sind sich einig:

De facinore contra Indiae et Pakistaniae pacificationem perpetrato

Tam Indiae quam Pakistaniae regimina conveniunt cruentum facinus, quo Samjhauta Express, quod Latine "hamaxostichus concordiae" convertitur, dilaceratus est, contra nationum finitimarum diu invicem hostilium recentes pactiones perpetratum esse. Nihilo minus ambarum civitatum rectores confirmaverunt dialogum minime retardatum iri.

Vehiculum tam graviter percussum signum est Indiae et Pakistaniae invicem appropinquantium: Nova Delhi Lahorem versus nuper profectus, die XVIII mensis Februarii fere peracto duae diruptiones in hamaxosticho immanes factae sunt, unde incendia exorta quae duas raedas omnino circumvolverunt. Cum fenestrae et portae clausae essent, deni viatores plerumque Pakistani domum redeuntes misere obierunt. Duo pyrobola haud displosa a custodibus publicis postea inventa sunt. Indorum rectores de novo genere pyrobolorum locuti sunt: nam sulphur e longinquo incendendum apud magnam vim liquoris facilis ad exardescendum positum erat, quod igneae sphaerae similis per raedam pervolavit tantum caloris generans, ut ferrei parietes funderentur.

Utrum tromocratis muslimis an hinduisticis scelus tribuendum sit, indagatores etiam nunc ignorant. Custodes publici in ambabus civitatibus accuratius invigilant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae