De Japonica navi
De Japonica navi
Navem Japonicam ceton venationibus addictam "Nisshin
Maru" appellatam, ubi incendium excitatum et mox exstinctum
est, calamitatem immanem oris Antarcticis inferre posse nuntiavit
Novae Zelandiae minister naturae tutandae addictus Christophorus
Carter: qua mille tonnae benzini, olei lubrici et chemicalium ad
balaenarum carnem servandam vehuntur. Perdifficile venena ista
inde auferre, nam abest hebdomadae itinere navigium a Nova
Zelandia. "Si autem tantis damnis navis affecta sit, -
inquit minister Neozelandensis - ut liquida toxica effundantur,
fieri possit ut intactis locis pericula summa incumbant."
Qui ergo collegas Japoniae, Australiae, USAe, Regni Coniuncti et
ceterarum civitatum adiit, quae Foedus ad Antarctidem tuendam
subscripserunt, ut toto ex orbe auxilium quam celerrime afferant,
si peiora evenerint.
Quae damni causa fuerit, adhuc ignoratur: multo mane narratur
die XV mensis Februarii incendium apud puppim ortum esse, inde
subito diffusum, cum navis ab ora Antarctica CLXXX chiliometris
circiter distaret. Quadraginta tantum nautae ad ignem
exstinguendum se applicaverunt, ceteris lembis discedentibus;
unus tantum nauta Japonicus XXVII annos natus disparuit. Tria
navigia ceton venatorum ad Nisshin Maru contendunt, neque sciunt
utrum navis viribus suis iter facere possit, an restibus trahenda
sit; quam negavit minister Neozelandensis Carter in portu patriae
suae refici posse, non solum ob magnam vim toxicorum ibi
contenta, sed etiam propter ceton venationem a regimine suo
reiectam.
Ante septem dies fautores societatis animalibus tuendis
deditae, cui nomen est "Aequoris Pastor", foetidum
liquorem in navi eadem disperserant, ut contra balaenarum
venationem reclamarent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|