In oppido Floridae quod vocatur Orlando femina feminam suspectam rivalem fudit piperinis adorta fummis, quare manet in vinclis retenta rea "ultimi conatus accusata sceleris".
Maria, classici femina capitania scaphi, in periculo vitalis versatur carceris quamvis bona sit mater familias, atque stellaris nautria delecta recens erat visura Lunam mittente NASA, iam Discovery non ascensura navim.
Lunari enim amore turbante rationem, Nowak ex Houston -in Texas- ad arces Orlandi admissis raedae perrexit habenis, neque naturae per longum (1.500 km.) serviret iter, ibat femorali peregre induta panno, tunc ad Orlandinum vergens aeriportum, ubi tandem constituta raeda, descendit: venit inque collegam suam, ob amorem collegae,
quicum habet quandam consuetudinem "magis quam officialem, minus vero quam teneram" obfundit speciem irritantem oculis,
quae piperi fit ex Indico substantia mixto ad latrones victimis detinendos aptam; causa cur id fecerit, sub iudice est: ut afficeret rivalem metu secundum ipsam; secundum tribunale, ut morte.
Enimvero in vehiculo Mariae sunt reperta quaedam instrumenta extraordinaria nimis, qualibus accusatores gaudere solent: Restes, vittae, praemagnae bursae plasticae, Culterque parvus compressique ballista fummi.
Advocatus deffendens desperatam mulierem fuisse ait; allegatque errorem eius absque scelere fuisse, et intra muros carceris mori damnationem videri nimiam amori.