Annus
2 0 0 7



Jalal Sharaphi secundario muneri legationis Iranianae fungentem peracta die dominica rheda sua vectum protinus armati quidam,

Captus in urbe Bagdad
unus e legatis Persarum



Subsecretario Legationis capto, Persae
cum Americanis litigant. Iraquiani custodes
non potuerunt impedire quominus auferretur.

Jalal Sharaphi secundario muneri legationis Iranianae fungentem peracta die dominica raeda sua vectum, armati quidam, vernaculi exercitus uniformem gerentes habitum, in regione Karrada interceptum abstulere virum. Custodiae Iraquianae dicuntur conatae, sed non quivisse deffendere magistratum.

Quae res etsi in urbe Bagdad longo et plus quam civili capta bello haudquaquam rara, -immo ordinaria videtur; tamen accensis Americanos inter et Iranianos litibus materiam addit: illi enim negant, sociatasque dicunt copias pepercisse viro; ast ii suspicantes confirmant esse illos, quos penes vitam securitatemque capti viri iaceat.

Itaque Cancellarius Iranaianus Mohammad Ali Hosseini et Imperatores Statounitenses et Iraquianus dux exercituum eminus disputare videntur, quo ablatus sit dominus Sharaphi. Dum quotidie per urbem huiuscemodi ablationes multiplicantur.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae