Annus
2 0 0 7



De cruore in Re Publica Congensi effuso

De cruore in Re Publica Congensi effuso

Matadi, Mwanda et Boma, in tribus oppidis Rei Publicae Congensis occidentalis, tumultus cruenti facti sunt. Nam secta religiosa Bundu dia Konga appellata, quae iam diu postulavit ut regio ad occasum vergens secederet, rebellionem in tribus oppidis suscitavit, auctoritates incusans quod illicitis pensionibus electis regionum Kinshasa et Congensis Inferioris suasissent, ut rectorem rebellibus invisum in regione Congensi Inferiori crearent.

Tumultus coeperunt, postquam astynomi (quorum unum in imagine adposita vides) Matadi domum sectae ducis, qui Nemwanda Seni appellatur, vastaverant: ibi XI homines vitam amiserunt, quorum unus custos publicus fuerat; astynomi Boma dominatum mox recuperaverunt, XX civibus occisis. Mwanda sectae fautores stationem custodum publicorum expugnaverunt, captivos ex carcere liberantes: ubi quattuor custodes publici a rebellibus interfecti esse narrantur.

Dux rebellium putant praesidentem Iosephum Kabila corruptela Rem Publicam Congensem dominari, quamquam se honestatem et probitatem in re publica regenda adhibiturum esse ante comitia proclamavisset.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae