Pakistan attack kills 10 police
De caede Peshawaris
Pyrobolo dirupto Saturni die quattuordecim homines interfecti,
plerumque custodes publici, deni vero vulnerati sunt. Caedes
pompa fidelium Shiitarum incipiente perpetrata est in foro
mercatorio Qisakhawani prope meschitam Peshawaris, urbis
Pakistaniae septemtrionalis. Inter quos ab auctoritatibus
nuntiatum est astynomorum ducem Malik Saab ibi vitam amisisse.
Milites et custodes publici vias et fora catervatim
occupaverant (sicut in imagine aspicis): nam celebratur
dies festus Shiitis maximus Ashoura appellatus, quo nex
commemoratur Husseini, prophetae Mahometi nepos, eiusque
sociorum. Constat fanaticos Sunnitas Shiitarum caedes quotannis
Ashoura appropinquante perpetrare solitos esse. Etiam custodibus
publicis in Pakistania sacris Shiitarum invigilantibus saepe
armati Sunnitae minitati sunt.
Pridie homicida quidam sui interfector vigilem Islamabad, in
urbe Pakistanorum, occiderat apud aditum deverticuli Marriot.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|