Annus
2 0 0 7



Propositum Georgii Bush a senatoribus reiectum esse

Propositum Georgii Bush a senatoribus reiectum esse

Consilium senatorium Americae Civitatum Unitarum Georgii Bush voluntatem reiecit, quo plus copiarum in Iraquiam mitti praesidens proposuerat: senatui toti deliberatio committitur, qui de re eadem proxima septimana disputaturus et suffragium laturus est. Consilii senatorii de rebus exteris pars maior propositum Bush "nationi non prodesse" censuit: duodecim enim repulerunt, novem faverunt. Ita voluit consilium senatorium, etsi sermone de Unionis statu pridie habito "facultatem operandi" ipse praesidens Bush petierat; cui quamvis senatus consulto obtemperandum non sit, de re iterum cogitandum esse putatur.

Iuxta praesidentis propositum XXI milia militum in Iraquiam mittenda sunt, plerumque ad caedes et proelia reprimenda, quae Bagdati cotidie perpetrantur. Senator democraticus Josephus Biden "Minime praesidentem impedire volumus - inquit - verum ipsum intercludere, ne graviter diutius in Iraquia erret". Praesidens vero vicarius Ricardus Cheney praenuntiavit senatus consultum deliberationem praesidentis minime commutaturum esse, ne copiis iam missis damna afferantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae