Annus
2 0 0 7



De diurnarii Armeni caede

De diurnarii Armeni caede

Postquam Veneris die Costantinopoli Hrant Dink, diurnarius Armenus Turciae civis, interfectus erat, custodes publici accurate eius homicidas exquisiverunt: qui clarus habebatur, quod saepe de immanibus caedibus Armenorum bello mundano priore furente a Turcis perpetratis ab auctoritatibus etiam nunc denegatis indagavisset ideoque in vincula coniectus esset. Nihilo minus minister primarius Turcarum Recep Tayyip Erdogan diurnarii interfectionem vehementer reprehenderat, sperans verba sua auxilio patriae suae fore, ut in Unionem Europaeam a dubitantibus nationibus libentius Turcarum res publica accipiatur.

Saturni die idem rector supremus nuntiavit Ogun Samas ut sceleris illius reum Samsun, in oppido in Ponti ora positam, comprehensum esse; qui in suspicionem inquisitoribus primum venerat, quod ipsius imago (quam iuxta positam aspicis) ex loco caedis aufugientis per rete televisificum Sinense CCTV divulgatum erat. Rectores Turcarum putant ex hac investigatione plerumque initum patriae suae in Unionem Europaeam pendere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae