Annus
2 0 0 7



Iraquiana iustitia proximis S

Iraquiana iustitia proximis S. Husseini
administris mortem administrat



Secuti vestigia ducis eorum, exacti scilicet praesidentis Husseini, sed cum mora bis semptem dierum, ii poenas dederunt 148 c et quadraginta octo hominum de gente chiita in anno 1982 m n s secundo apud Dujail occisorum.

Deus misereatur eorum –tortorum- hodie martyrium passorum, quum propter immensas violati populi culpas cum Saddami Husseini actionibus coniunctas iudicati, convicti, postremo carnificibus traducti, hodie suspensi sunt, Barzan al-Tikrit, frater defuncti regiminis aurigae, et Awad al-Bandar, qui praesidere solitus erat Summo Tribunali Iraquiano ante destitutionem Saddami Husseini. Reorum alter suspensus de laqueo permansit ; ast alterius corpus capite separatum cecidit in terram, tamquam fructus maturus qui de arbore tristi cadit.

Horum (fidei suae) martyrum exanimata corpora varios positus extra limites Iraquiae excitaverunt. Iustitia facta visa victimis suspensi tyranni; sed in orbe Arabum auditae sunt voces accensae eorum, qui iniustissimas esse rentur, atque democratiae adversariorum, ab Americanis nuperrime conditae, maledicunt.

Suspensiones Saddami et adiutorum defuncti regiminis factae sunt in eisdem secretis custodiae castris; ceterum hodiernae mortes rite administratae fuisse feruntur : sine illis irrisionibus canticibus praeconibusque, quae de cruciatu Sadammi fecerunt spectaculum crudele, sectariae libidini et orbi aegroto gratum.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae