In aeriportu internationali "Simón Bolívar", qui situs est apud Caracas, more militari Amhadinejad acceptus est a vicepresidente venetiolano, nomine Jorge Rodríguez, et a ministro de Rebus Exteris, Nicolás Maduro.
Nullam de suo ad Venetiolam adventu declarationem quaerentibus diurnariis praebuit. Sed procul dubio praesentia eius in America Latina plus quam simbolica et fraternalis est. Immo, habet fines officiales, ut Iraniani ministri, qui cum eo fecerunt iter, confirmaverunt.
Post meridiem in palatio praesidentiali, -quod vocatur de Miraflores-, habet conventum cum duce venetiolanorum, quem "fratrem" suum appellat. Quique ante meridiem debet referre acta sua in anno 2006 coram Conventu Nationali.
Dominica feria, Asiaticus iste fautor Hugi Chavez ad Nicaraguam perget, ubi cum praeside illius civitatis Daniel Ortega conventum officialem habebit; deinde in Equatorem, ut ceremoniam creandi praesidentis Rafael Correa frequentet, lunae die venturus est.