Annus
2 0 0 7



ETAe finem insano bello imponendum esse

ETAe finem insano bello imponendum esse

Rector supremus Hispaniae Ludovicus Rodriguez Zapatero hoc tantum putat ETAe relinqui, ut arma tradat et finem bello diuturno imponat: hoc dixit colloquiuo percontativo habito cum diurnario Hispanico primum post cruentam caedem apud aëriportum Barajas recenter perpetratam.

"Admodum necessarium est - inquit Zapatero - ETAm finem tragoediae insanae isti imponere: hoc pro certo habeo, vim desituram esse neque diuturnum tempus ad hoc deesse. Nunc hoc propositum nobis persequendum est, quam plurimis Vasconibus suadere finem violentiae multo prestare: universorum consensus ad terrorismum debellandum creandum est. Caedem in aëriportu Barajas nemo, eo magis regimen, providere potuerat, vel legati qui ETAm contingere soliti erant: dialogus inde de improviso interrupta est. Omnes facinore illo deprehensi sunt."

Nihilo minus, rector supremus Hispanorum sperat finem violentiae proximam esse putat: magna spes in ipso usque ad caedem illa horrificam inerat, ultimam conflictionem Europae terminatum iri.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae