Unus e potentissimis Statounitensium, senator ille democraticus
Josephus Biden, dixit novissimam praesidentis Georgi W. Bush rationem de Iraquia "tragicum errorem" esse.
Biden, qui est director Comitatus de Rebus Exterioribus in Senatu, dixit se abnuere sententiae, audito testimonio ministrae ab Statu, Condolezzae Rice, per sessionem disputandi consilii mercurii die habitam.
"Ministra Rice, -uti directe loquar-, dico Tibi: ego sententiam praesidis probare atque tranquillitatem conscientiae meae retinere nequiverim", dixit Biden.
Neque vero ab illis tantum partium sc. democraticarum fautoribus, qui nunc in Senatu praepollent, consilium praesidis improbatur.
Senator enim rerum publicarum favens Chuckus Hagel, qui etiam de Rebus Exterioribus est individuus Comitatus, dixit consilium Georgi Bush aberrare : "quod si oratio huius praesidis agitur, nobis erit post bellum Vietnamicum gravissimus ac periculosissimus coram gentibus error".
Haec ratio belli gerundi, -quae (iuxta Associated Press) repugnat 70% circter Americanorum-, alteros 20.000 milites ex U.S.A. in Iraquiam mittendos providet; item, facere vultum durum erga Iranianos et Sirios; atque 1.000 milliardos in restituendam Iraquiam erogandos.
Condolezza vero exivit in deffendendam sententiam ducis; eo tamen argumento, exponens " sese modo habuisse colloquia coram ministris rerum Iraquinarum, eosdemque benigne acturos visos fuisse sibi ; praesertimque de voluntate Maliki, primarii ministri, fiduciam esse habendam ". Ceterum, haec aliaque talia adlegante Condolleza, fuit in medio sessionis cives quae Senatum increpans clamitaret: En fallacias! Meras fallacias! Sistite fallacias, sistite bellum!
Iuxta BBC., C. Petreius scripsit.