Duces enim illius factionis democraticae, quae modo assumpsit potentiam summam in binis cammeris Congressus, monuerunt heri praesidem Georgum W. Bush, quod augere numerum militum Statounitensium in Irakiam esset "gravem errorem".
Is autem novam rationem bellicam annuntiat, sed nondum declaravit quae sit futura ratio. Domina Nancy Pelosi, cui praesidentatus Cammerae Inferioris obtigit, nuntiavit litteris ad ducem Senatus Harrium Reid missis, "Irakiae salutem non esse rem tantum armorum", sed per colloquia gerendam.
Domina Pelosi negat plures milites Americanos ad Irakiam esse mittendos; G. autem Bush missurus videtur 40.000 milites ultra in Iraquiam, ne res dubia calamitosa fiat. Multi putant bellum Irakinum esse perditum, et actiones et moras G. Bush nullo alio tendere, nisi ut hanc difficultatem succesoribus suis relinquat in hereditatem.
Sunt etiam qui putent oportere, ut ipsum imperium et praesidentatum, quem Bush gerit, coram Senatu impugnetur ac revocetur.