De episcopo Polono,
De episcopo Polono, qui munere se abdicavit
Nondum coeperant die Dominico Varsoviae sollemnia, quibus archiepiscopi
dignitatem dominus Stanislaus Wielgus (quem in imagine
aspicis) ad pontificis voluntatem initurus erat, cum sella
summa Polonae ecclesiae ipse sua sponte renuntiavit. Perturbata
est multitudo, quae ad aedem cathedralem Varsoviensem ad novum
archiepiscopum celebrandum convenerat: alii "mane
nobiscum!" exclamabant, alii libenter abdicationis nuntium
acceperunt. Sic optionem suam explicavit dolens fidelium
catervis, qui eum obstupescentes interrogare pergebant:
"Postquam diu condicionem meam consideravi, munus Varsoviae
archiepiscopi in manus Sancti Patris restituo."
Stanislaus Wielgus, cum discipulus universitatis philosophiae
studebat, cum emissariis occultis regiminis communistici, qui tum
rem publicam Poloniae dominabatur, operam dedit: etsi
accusationes diu reiecerat, postquam archiepiscopi officium sibi
mandandum esse certior factus est, se cum delatoribus
consuetudinem habuisse concessit. Nonnulla scripta enim iam
comperta erant, unde accusationes illae comprobari poterant.
Josephus Glemp, qui usque ad hunc diem ut Varsoviae
archiepiscopi munere functus est, homilia habita vehementissime
accusationes ut "inhumanas" reprehendit: "Quale
iudicium est illud - inquit - quo neque testimonia neque
patrocinium neque documentorum comprobatio fuerunt?". Idem
Josephus Glemp ad tempus officio illo fungetur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|