age in SomaliaKontaktgruppe für Entsendung von Friedenstruppe
De copiis in Somaliam ad pacem restituendam
mittendis
Grex contactus nationum ad Somaliae pacem restituendam copias
illuc mittendas esse reputant, ut sententiae MDCCXXV Ordinis
Nationum Unitarum obtemperetur: hoc Nairobi, in capite Keniae,
coniunctim deliberaverunt legati ONUs, USAe, Unionis Europaeae,
Unionis Africae, Foederis Arabici, aliquot nationum Africae
orientalis, Britanniae, Italiae, Norvegiae, Suetiae et Tasmaniae.
Civitates Americae Unitae XIV miliones dollarorum ad missionem
perficiendam pollicitae sunt. Somaliae praesidens Abdullahi Yusuf
sermone habito postulat, ut acies quam celerrime instruantur.
Tametsi Unio Africa mense Septembri octo millia circiter
militum in Somaliam immitti deliberaverat, militiae islamicae (quas
in imagine aspicis) vehementer contradixerunt; quae mense
Decembri et regiminis agminibus et auxiliis Aethiopicis devictae
Mogadishu, a capite Somaliae, aufugerunt.
Interea grex terroristicus Al Qaeda muslimos ad caedes in
Somalia perpetrandas excitavit: nam Aiman al-Sawahri, Osamae bin
Laden legatus, per interrete muslimis proclamavit eadem in
Somalia perficienda esse, quae Mujaeddin in Afganistania et
Iraquia egerunt: illic enim demostratum esse vel vim totius orbis
maximam, USAm videlicet, profligari posse, ideo copias Aethiopum
omnino delenda esse. Re vera Aethiopiae Christianae impetus in
bellum civile Somalorum magnam commutationem intulit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|