Annus
2 0 1 6


Quinque stellae cadent in lunam!


Olim in luna, ut Graecus Lucianus scribebat, homines vivebant e plantis geniti. Velut sciuri Australiani, custodiebant infantes in eorum ventribus. E nasis eorum manabant stillae mellis, et a corpore lac sudabant . Oculi eorum poterant abstergi et reponi… ut breviter dicamus: vera monstra!



Sed, in future tempore, veri homines illic habitabunt!

 Iam enim aedificabuntur parvae domus, usque ad vicos formandos , quibus nomen erit “Escargot city”, id est “urbs cochlearum”, quia domuum forma imitatur tegmen earum. Et pro ditissimis visitatoribus est quoque hospitium maxime sumptuosum, id est “Lunae Hilton”, ubi magna cubicula cum pulchris parietibus, decoratis tapetibus, velis et plantis, accipient hospites fortunatos.



Et qui velit, potest quoque degustare pitam calidam missam (in celeri volatu) e tabernis Americanis (“Hut” et “Domino” in primis). At cui adtribui debeant furta vel damna fortuita, a clientibus parata? Quis est rex aut iudex lunae? Nemo respondere potest.



Profecto iuvenibus coniugibus erit vera "luna mellis"!


Dilecta Longobarda
Sharona Addonicia


(Fontes: Arturo Zampaglione, “Republica.it”)

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae