Annus
2 0 1 6


Sollemne auspicium
Utinam annus venturus appareret dissimilis quam anteriores!
Quod eveniret si quisque cognosceret fragilitatem suam
si relinqueret cupiditatem violentam
si coleret naturam summa cum honestate
si quaereret amicitiam sine ullo praemio.
Annus venturus verumtamen dissimilis erit
si humanitas inter homines et in orbe praevaleat
si quisque sibi dabit instrumentum “indifferentiae arbitrii”
si rei pubblicae rectores omnes prudentia civitates regent
si in cordibus omnibus que deorum pax aere imprimatur.
Johannes Teresi - 31/12/2016
Orientis astrum
Algida, nitida in mediis astris,

amiciens tegulas, caminos, ramos siccos,

silens quiescebat nox illa;

super nivem flatus venti ponebat,

gelidos odores terrae.

Celeriter Orientis astrum

nuntia et somnia

super montes, tecta, arenas solitarias trahebat.

Frontes pallidae,

fascinatae, repente allectae sunt

ad mysterium:

dulcis vagitus

procul auditus est…

In humida palea,

in paupertate,

Jesus iacebat;

in casa humili,

non in domo, nec in regno suo stabat;

extra levis risus eius

concretam nivem dissolvit…

In perenni fluxu vitae,

in universo moto,

ut cuna pulsa,

tenui splendore siderum

imprimitur Matris Amor.

Stetit in excelsis cometa,

aspersit pluviam argenteam;

inchoavit iter

illa nox,

iam non frigida, nec caeca.

Johannes Teresi - 20/12/2016
Roma sordis exportatrix
Ius, mores, artem prius, aurea Roma, dedisti,
sed nunc quisquilias mittere, Roma, paras.

Roma sordis exportatrix
Martinus Zythophilus - 20/12/2016
De cauponis Coloniae
En, tot, laeta, tibi, Colonia, esse
cauponas uideo petique siccis
potatoribus, ut putem bibisse
Romanos Vbiosque iam benignae
humorem Cereris locis iisdem,
cum Rheni uetus unda praeteribat
hos et – quid faceret? – fluens sonabat.
Martinus Zythophilus - 16/12/2016
Amoris Lux

Nox in desertis silentibus facta est:
nulla semita adspicitur inter arenosos tumulos;
lumina caelestia unica splendent.
Dum in imos maris sidera iniciunt splendorem
vel se abdunt inter montes nudos
vel sistunt, quasi in pulvere argentea,
in via longa Bethlehem ducente
unum tamen sidus perlucet Orientali latere.
Noctem hanc ventus gelidus comitatur
dum focus in cinerem vertitur
gregisque nivem pedes candidam calcant.
Vagitus auditur in quadam miserrima stabula,
ramis siccis, vix calefacta, non luce coacta.
Nudus, pauper, iacet ibi, humida palea instat
motus Mariae verbis dulcibus, ut in cuna se agitat,
Redemptor futurus.
Lux irrumpit in caelum et viam profert sacram
signum Pacis Amorisque.
Panis domum properant pastores, mulieres, nationum reges,
pares stantes heu aequo animo ante David filium.
Lucet per noctem inter tumulos arenosos et montes
super cacumina horis incedentibus deserta
Lux Amoris Aeterna.
Tenuis fit gelidus ventus; nivis candida solvitur;
labia movet infans ridens
qui omnes accipit ad refugium venientes calidum
miserrimum sed siderum autem splendore cinctum.
Johannes Teresi - 12/12/2016
BLASI LITORA NARRANT
Versio Latina -a Lucia Mattera curata et illustrata- carminis “En el muelle de San Blas”, compositi a musicali gregi “Manà”, canenda alumnis I e II B Lycaei Classici “F. De Sanctis” Sancti Angeli Langobardorum, AB



Ea dixit: “Vale, amor mi!”,
e portu navis vela dat.
Sperabat eius reditum,
iurabat mox se fore una…

Transierunt mille lunae.
In portu anxiosa illa stat.

Ei umbra mille noctium
pinxerunt crines et labia.
In sponsali vestitu
exspectabat eius reditum.
Se erodi mari sivit
et tristitia m spe illivit.
At tempus iam transibat,
iam oculi errant luces matutinae.
Vovit se mari infinito,
eius corpus illic fixit radices.

Sola, sola, mundo oblito,
sola, sola cum suo spiritu,
sola, sola cum suo amore,
sola, Blasi litora narrant…

Cano crine, nullus iam candor,
nec revertit navis et amor.
Sola cum suo mari amico,
“amens” visa est toti Blasi vico.
Lucia Mattera - 07/12/2016
INFINITUM
Orbes et tempus volvuntur dum sine pace
Est nequiquam cor tam breviter trepidans.
Sidera vasto sunt cosmo sine fine creata
est datus a Domino morte carens spiritus.

Lydia Ariminensis - 07/12/2016
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA

Caeli, caeli, nunc rorate,
pluant nubes uberes,
sanctum nobis, iustum date,
sic clamabant veteres.
Hisce, terra, tuum sinum,
fiat illud, quod divinum:
nox obscura terminet,
salus mundo germinet!

Cor o meum, nunc exsulta,
esto in laetitia,
te precante vidit multa
Pater plenus gratia.
Ecce prope nox est illa,
quae pro reis tam tranquilla:
Salvatorem proferet,
populum ut liberet.

Est propinquum tempus carum
Salvatoris Domini,
et in orbe hoc terrarum
salus omni homini.
Veni, dies, noctem move,
redde Deo, Sol o nove,
in excelsis gloriam,
dona nobis veniam!

Lux Divina lustrans mentes,
o descende, venias,
firma omnes nos volentes
animosque lenias,
firma sanctam nostram fidem,
salus nostra est ibidem:
fidem quisque muniat
et, quod credit, faciat!

Rerum o Creator, quarum
donum te glorificat,
accipe hoc, quod praeclarum
tua plebs sacrificat:
vinum, panis in altari
fient dona sine pari:
sanguis, corpus Filii
tui Unigeniti.

Canite, o labra mea,
una cum caelestibus,
carmina cantate ea,
Deo in sideribus!
Terra, caeli en sereni
nomine sunt tuo pleni,
te extollunt omnia,
Pater, tibi gloria!


, e Croatico convertens, Aurelius Vidulić - 26/11/2016
Umor Autumni
Fuscus permanat per caelum Iuppiter ipse
mons labens lymphae tecta viasque tegit
nubes corripuere gradus Aquilone repulsae
pes vada transgreditur liquida plena luto.
Lydia Ariminiensis - 21/11/2016
"Fili argenteae lunae"
Versio latina carminis a Mekano compositi, a Lucia Mattera curata et illustrata, canenda alumnis I et II B Lycaei classici "F. De Sanctis" Sancti Angeli Langobardorum, AB.





Est quaedam legenda
terrae Estremadurae,
narrat de gitana

quae oravit lunam
albam et altam in coelo…


Dum ea subridebat,
mater hoc petebat:
"Fac is redeat ad me!"


"Ad te redeat ille homo,
at mihi concede hoc donum:
filium conduc ad me!".


Quae suum filium immolat
ne supersit sola
rege digna non est.


Luna, nunc es tu mater,
at quae reddidit te
dulcem puellam non est.


Dic mihi, luna ex argento:
qualem cunam ei das?
Ne habes quidem alas.
Fili argenteae lunae…




Natus primo vere
e patre vultu obscuro
infans alba pelli
oculis lacunae.
Erat filius Lunae!


"Hoc est prodimentum!
Dic cuius sit is filius,
vobis maledico!"


Amens ob dolorem,
vulnerato honore,
eam rapuit clamando,


corpus osculando,
hastam fixit in hoc.


Currit usque ad collem,
secum infans tollens,
"Morti parvulum do!".




Et si luna est plena,
is dormit serenus;
eum si videt flentem,
arcus cunae ei tendet…

Lucia Mattera - 20/11/2016


De necato tonsore Vindobonensi
Tonsor Vindobonae modo est necatus.
Quo signo liceat malum, requiris,
indagare. Male est uir ille comptus.
Martinus Zythophilus - 20/11/2016
Turpis uir Trumpius
Ne fieret praeses turpis uir Trumpius, optat
feminaque ostendit pectora nuda furens.
En querere et spera, sed cur horrere uidetur
Trumpius ille tibi pectora nuda furens?



Martinus Zythophilus - 11/11/2016
De Nursia terrae motu vastata
Abdita sub terra miscet uis uiscera terrae
summaque uti saeui numinis ira mouet.
Fana domusque ruunt, tremefactaque motibus alta
dimittunt homines – currite! – tecta suos.
Sunt fracti lapides, ubi moenia pulchra fuerunt,
est modo puluis, homo, pro statione tua.
Nursia uastata est, Benedicti patria sancti,
inque uiis plenis rudera lapsa iacent.
Vis subita euertit, quae saecula longa crearunt
et fecere manus arsque colenda dedit.
Tecta quibus non sunt, miseris – heu – reddite tecta
et recreate, Itali, fana sacrata Deo.
Martinus Zythophilus - 01/11/2016
MARE NOSTRUM
(Poesis quae finalista in certamine "Tantucci" 2016 fuit)

MARE NOSTRUM:

Spuma, cubile genetricis Aeneadum, fulsit,
venti flatibus et trepidabant aestus, pulli
per saltus mare magnum se infregit scopulos, qui
fulmina nare, nitorem frangere interspectant.
Summam aquam conatus perfuga findere postquam
liquit is Tyron, a Didus clara virtute
per fluctus ductus promptus properat celer ille.
Daedala tellus caesos excipit ob Divi iram
qui Philo naves in patoris nave pugnavit
rei potiendi caussa. Pectora caeca vobis ,
o miseras hominum mentes, licitum nil vestri
vanitiei spicere. Ulixis anima ob saevam undam
topper deminuit, per noegeum tersit vultum.
Fortuna profugos vates semper cantabunt,
qui passi sunt milia in regno Neptuni:
sub undis devorsi, omnium obliti sunt.
Orcus eos vorat ferus: ut folias ver mutat,
mortales pallescunt et celeris cadit ipsis
vita. Ut omnia sub coelis migrant, ita infans,
albente sole terram, reptat, occasu
sideris hic homo tardus fit veter interitumque
expectat. Somnus levior mortis sub frondas
cupressi an in urna lacrumis imbuta?
Cur peregrinos, fratres per freta sortis, non nos
ex mare navigerum capere in domum? Una simus,
sicut genistae, deflecti Vesuvi calices, quae
nam, patientes, obsistunt meminentes sortem.

Andreas Novocomensis - 19/10/2016
Galeotti Carmen
Postquam has ad asses tritas iuvenem me affixerunt,
Ego neque domum vidi, nec aspexi matrem meam.
Esne salva, casa mea? Esne, mater, tu in ea?
Mare, mare altum!

Postquam sic me infoderunt hanc in tumbam ligno structam,
Nec in silva pinum vidi, nec in caelo solem mirum.
Esne, stipes, exsiccatus? Esne, tu sol, obscuratus?
Mare, mare altum!

Pedes mihi confregerunt, animumque contriverunt.
Miser ego hoc in mundo!... O vos lari, aves carae,
Partes meas visitate, matrem meam salutate!
Mare, mare altum!

Glebam mihi transferratis! Fascem ocymi donetis!
Remus siccus mi florescet, animus quietus fiet,
Auscultabo tum tranquille id quod mihi insusurras,
Mare, mare altum!

Rauce carmen mi cantabis: „Mergam navem exsecratam;
Ego regam te profunde, ubi quies, umbra plena;
Ut infantem te servabo, ut in cunis te movebo:
Traina, nina, nena!“



Vladimirus Nazor (Latine reddidit Aurelius Vidulic) - 12/10/2016
Idem Vindobonae...
Idem Vindobonae uir saeuiuisse uidetur
et uastasse sacras uique manuque domos.
Num reus ipse fuit? Non compos – credite – mentis
poenam scurra fugit uinculaque arta miser.
Sitne uir hic idem, nescimus; res mala utrimque
est certe similis – uae – scelerisque modus.
Conuenit en aetas, eadem quoque sontis origo,
postea in Ausoniam lege coactus iit.
Martinus Zythophilus - 12/10/2016
POEMA DE NATURA
Dum tepefiebat animus calidum per Sidus
dilapsa etiam nebula aer sapphyri fit
usqueque ad primum orbem cum purum parebat,
exitus e fovea, peregrinus spexit risum
fulgentem, et numen tetendit manum
adloquiturque homo inscius ingentis portenti:
“Aeneadum genetrix est nonne quam aspicio nunc?
Divina os tua ficta videtur ab artifici seu
parente deum.” Inquit vir, dea: “Non textrinum
fraudium at mihi tellus pertinuit per patrem:
sum annonae origo, Ceres, tua terrae ipsae,
descendi, ut detineam aviditatem vestram,
quae quippe orbis tenet imperium, tellurem
devastat. Foedus mecum feritote ut cosmon
servet, pax inter andras fluat et divinos.”
Et vir non audacter respondet divae, sed
sicut inesset templo: “Non homo revera est
tam pollens, ut queret impugnare eos qui,
excelsis enati maximo patre, eas
leges iniungunt terra, mare tenent. Dique
mandare arbitrium, etsi suum mundum natura
aeterne naturans, nos commutamus per
ingenium; in nostra modestia effecit nos
molles, mollitia momen factum aviditas in
corde, avaritiae ob colubram lupa vir fit. Ausi
magnopere ut possit sapere anima, quidnam nosmet
cogimus? Invidiam apud fatos, dedecum inter
caelestes, infamiam accipimus hominum.” Sicce
eloquitur vir, quem deam extollit per laudes
excelsas, riso risit divino illa:
“Sermonem ob tuum, illustrissime, reddam rupes
ad cavas, dum viris industriam absit numquam,
vobismet cohibendum itemque cupidinem luxus.
Fides rerum summarum rursus facta est!”
Andreas Novocomensis - 10/10/2016
Autumni nebulae...
Autumni nebulae soli cessere madentes
nocturnisque carens roribus herba uiret.
Hic fore grata dies promittit tempora nobis,
cum foueat pulsa corpora nocte tepor.
Martinus Zythophilus - 24/09/2016
Iter Cracoviense
Qui uicisse dolo portentum diceris ingens,
urbs est dicta, potens, nomine, Crace, tuo,
uerum etiam domitus cucumis tibi, Crace, uidetur
atque acido sucu conditus inde uirens.
---
Videte etiam: http://ecx.images-amazon.com/images/I/41ZkhKSiyrL.jpg

Martinus Zythophilus - 21/09/2016
Nocturnum
Tepens nox; latratus ruri; nigrans
Strix vel ulula;
Amor florum – odor potens, flagrans
Agit epulas.

Gryllus parvus maeste vocem mittit,
Ut argentum fit;
Somnum pondus oculorum sitit,
Pax de caelo it.

Atrae turris vox
Sonat: iam est nox,
Mitis lux de altis tacens rorat.

Nunc silentium
Crescit omnium:
Spatium ferriviam iam vorat.

[Convertit e Croatica Aurelius Vidulić.]

Antonius Gustavus Matoš (1873 – 1914) - 15/09/2016
Nox nigra
Nostra quieta gement per nigram carmina noctem
atque ad te ueniunt: Dulcis amica, ueni!
Perque nemus currunt et nigram carmina noctem
atque ad te ueniunt: Dulcis amica, ueni!
Quis scit metra mihi laudata? Quis audiit ipse
carmina? Cui uestrum uoxque sonusque placent?
Martinus Zythophilus - 11/09/2016
Angeli in ruinis

Antiqua mater terra
fragore maximo quassa es
in te vita compulsa est.
Saxa sparguntur
somnio compressa
innumera computabantur.
Silentium, obscuritas
atcque mors ubicumque considunt
clamor, vagitus autem persistunt.
In pulvere et in ruinis
manus Angelorum immerguntur
manus vulneratas querentes.
Julia inter trabes tortas
Georgiam sororem extremo amplexu
custodire conatur.
Interea doloribus et angoribus
Crucifixus instat
spei maerorisque exemplum.
Johannes Teresi - 09/09/2016
Labor denuo incipiendus
Septembres referunt Idus post longa laborem
otia: Clausa diu nos schola adesse iubet.
Martinus Zythophilus - 05/09/2016
De terrae motu cantus lugubris
Sub tellure latens uertit uis omnia circum
et uix, cum fieret, restitit ulla domus.
Iratusne deus, cui parent infera regna,
miscuerit, quaerunt, summaque et ima mouens,
et lacrimant Itali sibi pignora rapta querentes,
quod periit genetrix aut pater ante diem.
Quot domus ipsorum, quot tegula lapsa cecidit,
motibus et casu dum iuga et arua labant?
Quot sunt tecta malo, quot uici atque oppida uersa,
tempore dum terrae uiscera tunsa furunt?
Martinus Zythophilus - 01/09/2016
Iter Balatonianum
Ingens ut peterem stagnum, iam mane profectum
Pannoniam in mediam me cita raeda uehet.
Martinus Zythophilus - 25/08/2016
Post imbres Sol (partim saltem)
Mittere cum caelo cessauit Iuppiter imbres,
pro pluuiis paulum denique solis adest.
Non est pulchra dies, melior tamen imbre molesto,
et fore cras spero tempora grata magis.
Martinus Zythophilus - 24/08/2016
Versus imbre madidi
Pluit, pluit, cadit, cadit rigans imber,
omnem ut putem iam fluctibus tegi terram!
Heu! Quo licebit cras modo mihi gratam
ceruisiam parare, si domus rusque
erunt aquis, quales querens Promethides
conspexerat, submersa, quas bibet nemo?
Martinus Zythophilus - 21/08/2016
In foro Buduiciensi
Moenibus in mediis puteus: Scatet unda sonatque
lapsaque sub statuis sese aqua iungit aquae.
Hic tua dirumpit manus, o crinite, leonem
teque tenet quadruplex corpore saxeo Atlans.
Cum sim de puteo signisque locutus et unda,
nonne liquor, quaeris, sit Cerealis. Adest.
(...)
Turris dicta nigra indicat fugaces
horas sole diem fouente clarum
et, cum cesseris, alme Phoebe, nocti.
Turrim scandere nobilem fugaces
horae nos uetuere. „Cur?“ requiris.
Tantum temporis esse tum negarunt.
Martinus Zythophilus - 17/08/2016
De nihilismo scribentium
Esse nihil scribo; dic tu nihil esse remittens
chartam, ut utroque loco norimus esse nihil.
Martinus Zythophilus - 14/08/2016
De raeda furibus Polonis minime grata
Cuncta uehicla refert furari fama Polonos
inque uiis ideo nulla manere diu.
Me mea Posnaniam uexit, me raeda reuexit,
nulli tacta tamen: Quam mala raeda mihi est!
Martinus Zythophilus - 10/08/2016
Reditus Posnania (ubi schola Latinitiatis vivae modo habita est)
Posnania redii. Longum fuit huc iter illinc,
sed saluere iubet me mihi cara domus.
Cum iam non edat uoces mea lingua Latinas,
mensque manusque edunt metra Latina simul.
Martinus Zythophilus - 07/08/2016
AERE PERENNIVS NOMEN TVVM (Carmen in honorem Ioannis Pauli II)
Exsules super terram sumus,
errantes et vana scrutantes astra,
limina pertinaces instantes.
Ex auxilio patrio, ex imparibus verbis, pendimus.
In spatio infinito
parvula grana vitae, parvuli deerrantesque, sumus.
Tu autem, pontifex, Carole,
pater omnibus fuisti;
nec obliviscemur tantum aspectum tuum
neque os tuum ridens
neque tuas dulcissimas blanditias
neque verba tua pacis amorisque plena.
Suprema hora doloris tui
dum spe transitus ad Vitam tibi elucet
ferventibus precibus corda nostra extulimus;
unde faciem tuam in animo dolentissimo coluimus.
Nec minus iuvenibus, caritate formatis,
aliena per tempora vox tua erit.
Soli attamen stamus hodie
quamvis sub oculis tuis fides nostra non periat;
si in amore quidem et misericordia tuis
vixerimus, non pauperes nec fragiliores
sub Patris custodia
tecum certissime ambulabimus.
Iohannes Teresi - 01/08/2016
Laus Cretae
Quo tranans liquidas mutatus Iuppiter undas
– fabula nota refert – uenerat, ipse fui,
sed redii interea: loca sum per multa uagatus,
quae generum Solis regem habuisse ferunt.
Haud breue iter faciens et litus et oppida uisi
atque, Ariadna, tui moenia fracta patris.
Tunc petii Dicten non ausus scandere culmen,
quae superat uirides – gens ibi sedula – agros,
quodque Iouis dicunt, intraui in montibus antrum,
sed neque erat diuus nec capra clara domi.
Sole calente mihi zythus non defuit umquam
resinaque merum saepius acre bibi.
Martinus Zythophilus - 30/07/2016
Vestigiis Herculeis...
En, quod adire licet mihi ab Hercule moenia dicta
tangeturque leui, gaudeo, arena pedi.
Cretica adibuntur Quinctili litora mense
meque salutabit grata taberna frequens.
Regia tecta uagi celsamque uidebimus Idam,
quae genuisse Iouem cognita fama refert,
an stratos calido litus sub sole tenebit
atque ad sola pigris pocula fiet iter?
Martinus Zythophilus - 29/07/2016
De taraxaco
Iunius venit, volitant in albo
orbe lunulae ecce taraxacorum
exstinguis simulque supina in herba
leniter helans.

Volvitur globus spiritu incitante
quisque, solvitur rutilumque semen,
diffugit per aera, lampas alba
lanaque mollis.

Lux taraxaci volitat silenter,
pallidum ut supercilium, per alba
ora, considit fluitante in infra
gramine molli.

Lunulae auris innumerae per annum
latae, nix ut oribus inciderunt;
hora constitit breviterque fugit
orbe soluto.
Caecilia Koch - 25/07/2016
Otium Alpinum
At nos versamur securi in montibus altis:
sic aestus saevos planitiae fugimus.

Haud procul adsurgunt nobis pulcherrima saxa,
Divum Martinum nomine quae memorant 1)

Hic aurae molles, pīnorum et grata hic umbra est,
mirandas species lucus amoenus alit

florum et cernimus omne genus variosque colores
boletos teneros carpere iamque libet.

1) Italice: Pale di San Martino



Gratianus Dall'Ava - 20/07/2016
Insula, vale!
Insula linquetur mihi cras formosa "Vale!"que
"Tene iterum", dicam, "sorte sinente petam?"
Sunt montes uirides, flores, sunt oppida, uici,
litora, quae uemens aequoris unda lauat.
Hic etiam coquitur ceruisia, quae queat, ut sic
dicam, si careant labra liquore, bibi.
breves - 18/07/2016
Materiae, ad sepulcrum Caroli I
Caesaris effigies Caroli prope triste sepulcrum
stat templumque tenet mortua membra uetus.
Crudeli expulerat bello Austria uicta regentes,
a quibus imperio recta erat ante potens,
atque a Pannoniis erat illa corona negata,
quam sibi crediderat rex merito esse datam.
Exilium fit ei mediis sita in aequoris undis
insula morsque uenit uere rapitque uirum.
Martinus Zythophilus - 15/07/2016
Volatus Materiam
Aequoris in mediis sita fluctibus insula amoena,
cui ferus Oceanus litora longa quatit.
Hanc coluit quondam quaerenti ignota Columbus.
Vlixis urbs regnat cuncta remota diu.
Omniaque aeterno mulceri uere uidentur
nec scit terra uirens, frigida quid sit hiems.
Silua tegit montes, uariis Ops floribus ornat
rus, auibus, semper cum tepet, aura fauet.
Martinus Zythophilus - 14/07/2016
Praeparatio itineris in Insulas Purpurarias
Dum pluit, in saccum uestis iam mittitur artum,
ut mox incipiat trans mare maius iter,
namque extrema celer Martinus ad arua uolabit,
in quibus Oceanus membra pedesque lauet.
Martinus Zythophilus - 13/07/2016
Ad scelestorum hominum sodalicii victimas quod mafia appelatur

Candida ut lilium
anima tua!
Infinitum et invisibile
Regnum Aeternum
nunc domus tua,
non digna crudelis scelesti
qui numquam ad eam introibitur
Lupus famelicus
inter acumina vagatur
clamore ferino malum suum expectorans.
Lumen tuum scintilla
ad limina Amoris et Pacis.
Vitam tuam obtulisti
labore et honore.
Ei qui te cognovit
exemplum eris.
Malum non praevalebit.
Sacrificium Christi,
mortis victoris,
semitis hominum
numquam abstrahetur.
Johannes Teresi - 12/07/2016
De bove in tauromachia vincente
In media taurum mos est occidere arena,
sed fuit haec cuidam res male nota boui.
Martinus Zythophilus - 10/07/2016
De caelo imbroso
Iratum caelum demisit fulmina et imbres
et cito delapsis cuncta repleuit aquis.
Intermissa calens densis est nubibus aestas:
Sol cessit pluuiis proque calore tepor.
Martinus Zythophilus - 10/07/2016
AESTUS
Vestibus exutis Hadriae maris otia gaudes
stratus apud lintres aëre qui caluit.
Oras quas flavas aestus sub culmine adurit
temptas incertis tu timide pedibus
- sol fervens scandit paulatim limina caeli -
miraris longe candida vela scaphae
undas et maris extremos fines speciemque
vix terrae tenui Dalmatiae nebula
tantum mente sibi quam quisque effingere possit.
Mergitur in pelagus plebs calidum removens!
Lydia Ariminensis - 01/07/2016
Vale, Britannia!
"Heus, Europa, uale!" clamant gaudentque Britanni,
libertate frui se quia posse putant.
Martinus Zythophilus - 24/06/2016
Invitatio in Poloniam
Otia uti peragas, inuitant, grata, Poloni,
secum, nempe tuas constat ibi esse rotas.
(Distichon spectat ad dictionem iocosam Germanorum: "Willkommen in Polen, ihr auto ist schon da" ["Invitamus in Poloniam; tua autoraeda iam ibi est"], e tempore proveniens cum Poloni multa autoraeda in Germania furari solebant.)
Martinus Zythophilus - 21/06/2016
Solus Tu
Solus Tu faves animae meae,
facis tempus meum laetum.
Solus Tu corroboras corpus meum,
mentem meam,
firmas vitam meam.
Solus Tu das fidem certam, calorem,
amorem pro vita beata.
Solus Tu colligis sine dolore,
scis dare tacite
nunquam eripiens.
Solus Tu, Deus mi,
novis quae possunt fieri
et facis omnia factura.
Solus Tu es fulcrum, spes,
dux, lux, vis temporis mei.
Solus Tu es incitatio mea,
vera et unica ratio entis
quod sum.
Johannes Teresi - 14/06/2016
In certamen stultitiae Europaeum
Est mittenda bis undenis pila dura per agrum.
Plurima mirantur milia. Miror eos.
Martinus Zythophilus - 13/06/2016
LAETAE SCHOLARUM FERIAE!
Phoebus iam radiis fulgentibus oppida adurit:
aestas fervida adest, corpora lassa gravat.
Eia age, nunc mora sit demum requiesque laborum
duro iam fessis munere discipulis!
Menses namque novem fastidia longa tulerunt
magnis cum pensis ac gravibus studiis.
Conticeant docti, pol, magnanimique magistri
paulisperque libros claudere iam liceat!
Nunc recubare iuvat altosve ascendere montes
vel mergi sub aquas caeruleas pelagi.
Pergratum quoque erit fluviorum attingere ripas,
visere limpidos perlucidosque lacus,
cenula(1)nec deerit aliquando in gramine molli
cantibus et hilaris garrula colloquiis.

1)cenula (subdivalis): "picnic".

Gratianus Dall'Ava - 10/06/2016
Dilemma Pragense solutum
Plena uiatorum quamuis foret, arx mihi tacta est
uerum non inii splendida tecta iugi.
Cauponas inii: Solatia parua dolenti
immemorique arcis tempora laeta mihi.
Martinus Zythophilus - 08/06/2016
De cibo in caupona quadam Bohemiae meridionalis
Hoc pulchrum oppidulum petens uidebis
circum stagna lacusque leueque aequor,
ut cesses dubitare, quin in undis
multus piscis alatur atque edatur.
Cauponam petii, cibum poposci,
sperans squamigerum mihi futurum,
sed, quidquid fuerat prius natantum,
consumptum est aliisque iam uoratum.
Martinus Zythophilus - 06/06/2016
De horologio astronomico Pragensi
Machina, labentes quae praetereuntibus horas
indicat et soles, quaeque habet astra polus,
ad se mille uocat, cum quaeque est hora peracta:
Discipulos Domini – sunt statuae – ire uident.
Et Vitia et macra Mors uoluunt sua lignea membra;
Ecce canit gallus: Turba fidelis abit,
et coepisse nouam sonitus dum nuntiat horam,
Mors monet horribilis tempus abire fugax.

Martinus Zythophilus - 04/06/2016
Creationis vertices, Marettimi et Mothiae insulae
Summo in montis iugo
naturae cantus silentio instat
et anfractibus,
dum solus ventus eum comitatur
una cum undarum strepitu, gaviarum volatu.
O insulam mirificam,
aurora pictam, occasu sopitam,
in imum mersam limpidarum aquarum,
flavos in radios,
vento furenti motam,
ab vitae agitatione alienam!
O infinitam colorum pulchritudinem!
Aeterno donum factum ab Operario
subtile circumdante limine,
aethereo, numquam proximo,
saeculorum cursum,
historia repletum,
quem nihil mutare potest
in pacis instante et unici amoris.

Blandita calido vento, in limpidas lacus aquas
te contemplaris, pulchra et sola,
dum vesperae igneo colore se ipsis succedunt.
Praeterita tua in somnium revocas, Mothia!
Abietibus cincta,
agaves tuas acutas porrigis,
odores salubres,
fructus sapidos,
vitae praeteritae reliquua
nymphae sublimis.
Quieta, ianuas tuas aperis,
volatibus volubilibus,
errantibus,
velis,
animi motibus.
In cothone memorias servas,
alabastrite induta
in mare salsum te mergis
ubi bella furentia
muros tuos diruerunt.
Dulces undae
ripas tuas, vias tuas lambunt;
serena, libertatem aspicis
levibus alis albis ornatam;
nubibus cincta,
obtutus gustas
et aurea oscula suavi odore involuta
salis herbarumque.

Johannes Teresi - 01/06/2016
Dillema Pragense
Nota satis nobis Pragensia moenia adimus,
quae miranda tenent tecta sacrasque domus.
Sunt ponti Caroli sanctorum saxea signa
stasque tacens medius, fide, iubente fide.
Cum nigra firmarit nobis ceruisia crura
et dederint uires artubus assa pigris,
rupicapris leuibus citius scandemus ad arcem -
an retinere tamen grata taberna uolet?
Martinus Zythophilus - 26/05/2016
De pisce mordacissimo
Piscis, cum laesit mordaci bracchia fauce,
os iam non retrahit uulneraque ore premit.
Piscem morsa quatit, quatit et cum pisce lacertum,
nec piscis moriens os aperire parat.
Membra cauete auidis uobis maiora uorare,
pisces! Conueniat praeda cibusque gulae!

(Porro Anglice: miamiherald.com/news/state/florida/article77787552.html)
Martinus Zythophilus - 20/05/2016
De crocodilo in introitu curiae Brunensis pendente
Brunensis colitur crocodilo curia clara
nec fera, quae fuerat saeua, nocere potest,
nam siccae exuuiae pendent de fornice turris
nec quisquam metuit mortua membra uidens.
Cur me non retinet crocodilo curia culta?
Me caupona uocat - credite! - grata magis!

(imago bestiae: mojebrno.jecool.net/brnenskydrak.jpg)
Martinus Zythophilus - 14/05/2016
Perennes alabastrite oculi longe mirantes

O mare nostrum civitate cinctum!
Saecula gesta seminant,
musivi artem, augustas statuarias
inter terrae gemmas undis blanditas,
dramata per memoriae fragmenta…
Frigida lux emergit,
hora iam fixa,
e pupulis alba crusta et alabastrite
verecundia immotis,
pictis in amphoris vel statuariis.
Quae vitae effusio imprimitur
in imperii opere Aeternae Romae?
Perennes oculi scrutantur fixi et sollemnes
ignorantes tempus vivum...
In sparsis villis Romanis inhabitant
effluvii venti captivi,
verba scripta in calcaria memoria,
maesta gaudia, graduum crepitus
inter agaves acutas.
Ita invenio in Musaeo positos
celatam indolem Romanae naturae,
animi motus in lucentibus pupulis et etiam
in semper mobili vita
sudorem in marmorei frontis flexibus.
Super tres bases stant alba capita
capillis crispis ornata
et oculis longe mirantibus.
Labia paene clausa
retardant suspiria, verba...
Silentes se adspiciunt oculi,
umbram circumagunt,
dictant, alabastrite factas,
res suas gestas.
Dura arena velavit
per saecula oculos illos
venientes ad lucem
praesentem et quaesitam.
Quid dicere velint?…
Caesar venturum tempus non potest noscere;
Iubet, scrutatur, semetipsum interrogat…
Servilia adspicit venustatis suae conscia.
Inter vestes Brutus dolum celat.
Inter se vix dicta intexuntur petita,
in saxa conversa, dubia…
Labiorum nutus patent,
animi motus velantur
impressis flexibus.
Die terribili coniuratio expectat...
Caesar proditus filium adspicit Brutum,
incredulus in sanguine moritur.
Brutus simulantes pupulas claudit
inter scelestae manus trementes digitus.
Forsitan pulchra Servilia,
super lecticulum recubita,
verum non intellegat occultum
et ignara nobilis, superba
amare non desinit.
Tempus figitur
in alabastrite oculis!
Ad hominem horae pertinent
mirantem solem,
zodiaci astra,
quae, etiamsi muta et fixa
dictant ei Fata.
Johannes Teresi - 12/05/2016
De novis epistulis s. Pauli
Inuenta est Sancti noua nuper epistula Pauli.
Sobria mens nobis; nouimus esse iocum.

(plura Italice: lercio.it/trovate-lettere-di-san-paolo-apostolo-negli-uffici-di-poste-italiane)
Martinus Zythophilus - 08/05/2016
Noli mingere in ollam (in via ante quandam tabernam caffeariam Italianam stat olla florum plena cum scripto: No pipi, grazie!)
Sunt, quos oblectet plantarum mingere in ollam.
Ne latrina, alii, sit lepida olla, rogant.
***
Mingere uelle canes ibi tantum credis in ollas.
Arbitror hoc etiam - crede - placere uiris.
Martinus Zythophilus - 04/05/2016
Homo habilis

In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,
in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,
metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,
tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texit
et eam mutare condit.
Omnia mutantur ante creduli
oculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.
Johannes Teresi - 27/04/2016
Pauperibus ac divitibus post mortem idem
Pauperibus sedes post mortem erit ultima terra
et confecto ibidem tempore diues erit.
Martinus Zythophilus - 24/04/2016
De lege puritatis
Ex quibus, edictum est, fieret ceruisia rebus,
ut populo potus purus in ore foret.
Quamuis sit bona lex, caueas fac, callide potor,
ne iaceas nimium purificatus humi!
Martinus Zythophilus - 23/04/2016
De tramine Polonorum nomine Veneris vocato
Raeda uocata Venus, Dantiscum cum petit acta,
sistit, ubi Mariae sunt sacra clara, rotas.
En, orate, pii, prece pellite praua, Poloni,
ne loca iter faciens polluat illa Venus!
Martinus Zythophilus - 18/04/2016
De horologio
Machina, quae numerat, quae monstrat et indicat horas,
muta loquaxque simul currere tempus ait.
Et reuocare negat posse haec nos nuntia tempus
et fore nos melius credere fixa iubet.
Martinus Zythophilus - 14/04/2016
Hic sibi cara solet...
Hic sibi cara solet componere disticha uates,
cum scribens trimetros gaudeat ille suos.
En, metricus uariis quia uersibus hortus abundat,
sumat et apta sibi quique poeta creet.
Vndecima iste uolet fortassis syllaba uersum
finiat et Musis carmine gratus erit.
Martinus Zythophilus - 10/04/2016
Militibus Batauis quae debent moenia...
Militibus Batauis quae debent moenia nomen,
liqui et Danuuium, cui fauet Aenus aquis.
Nunc prope Danuuium, licet hic sit fluctibus auctus,
uersor eum noscens huc simili isse uia.
Fert huc flumen aquas tulimusque huc nos quoque potus,
sed mihi aqua certe fortior unda fuit.
Martinus Zythophilus - 08/04/2016
Romanis hodie iam cognita moenia adibo...
Romanis hodie iam cognita moenia adibo,
coniunctis fluuiis quae lauat unda triplex.
Num mirabor aquas misceri et flumina labi
et satis incultus piscibus humor erit?
Ni mihi, non irem, Cerealis potus ibi esset,
sique mihi unda feris apta bibenda foret.
Martinus Zythophilus - 04/04/2016
Moenia cras Batauina...
Moenia cras Batauina uetusta petemus alacres,
ut tria miremur flumina iungere aquas.
Sunt loca amoena, tamen nil refert, unde sit unda
quoque eat hinc Aenus Danuuiusue fluat.
His melior certe Cerealis fluctibus humor,
qui prope eos coctus nostra per ora fluet.
Martinus Zythophilus - 02/04/2016
Haiku hodiernum
Omnia florent.
Carmen vitae aeternum.
Homo pro morte?
Aurelius Vidulić - 30/03/2016
Benedictio Martini in diem Paschatis
Cur Iesu tumulus iam sit, miramini, apertus
quisque hoc abstulerit mortua membra loco.
Morte resurrexit uicta tenebrisque fugatis
Christus nec tenuit Tartarus imus eum.
Martinus Zythophilus - 28/03/2016
Fletus Bruxellarum
Flere ferunt hodie perfuso sanguine Belgas
nec sese dubitant addere flere necem.
Flere, Europa, licet, sed iam consuesce furori
et fore peiores res tibi crede breui.
Martinus Zythophilus - 24/03/2016
Responsum poetae ad nuntium de UFO in Caledonia viso
Ecce, Caledoniis fortissimus humor amatur,
in quem tosta magi uertere grana solent.
Mira potest hic efficere humor, ut aera credas
per liquidum quasdam res facile ire citas.
Martinus Zythophilus - 21/03/2016
Non facit, ut dicunt semper...
Non facit, ut dicunt semper, ceruisia crassum.
Femina fit gracilis, si tibi uasa ferat.
Martinus Zythophilus - 15/03/2016
In honorem cerevisiae "Fortuna" Polonorum
Est fortunatis Fortuna bibenda Polonis.
Quam facile – o – felix per laticem fit homo!
Visere si potero laetos aestate Polonos,
Fortuna liquida laetus et ipse fruar.
Martinus Zythophilus - 10/03/2016
Dies natalis Veneris (in diem festum mulierum)
Collucebat prima lux veris,
Ridebat terra et frondes
Zephyrus afflabat levis vespere.
Mare undarum lento motu
Permulcebat Citherorum litora.
Movebat se in concha, quasi in cuna,
sole circumdata, sicut in regio curru,
una ex diis Jovis filia.
“Ecce Aphrodite! Super caeruleas aquas salsas
cum tritonibus et delphinis!” dixit Juppiter
dum ea accedit ad oram.
Ita Aphrodite, pulchro capite quasso,
excussit aquam e capillis, repente se tollit.
Dum incedit maris motus se vehemens placavit.
Herbae et rosae exortae sunt pede venusto.
Beatum fecit totum Olympum illa die fulgenti,
Levi halito eius orta sunt germina.
Johannes Teresi - 08/03/2016
Aeternus Christi Fulgor
Humilis Franciscus est,
ut quodque sagi sui filum,
ut pretiosus animae suae contextus.
Mensa quae alit oculos suos,
dulces, amabiles, graves,
nuda est.
Contra odium et discordiam surgit Amor,
Maxima sua Misericordia.
Tres sunt vexilli sui colores,
oratione diuturna sustenti,
Clementia, Fraternitas, Humilitas.
Repetita singulis verbis, numquam cessat impetratio
in corde suo ardenti.
Per acus foramen transire possumus
si nos parvulos facimus;
super undas nos attollere possumus
si desiderio novae vitae grato animo pellimur,
si alaudae cantu trahimur,
si oculis mendici in via iacentis dolentibus movemur.
Dulcissimos poeseos mirabilis
versus Franciscus texit
Amoris qui homines alit.
In omnibus rebus tempus nullum fit;
non semper homines, optimi pessimique,
florem fructum suum dare intellegunt.
Aeternam naturae poesim audire
haec vera Francisci lectio est.
Offere subrisu, levibus actibus,
Amorem, Amicitiam,
Aeternum Christi Fulgorem sequi est.
Johannes Teresi - 06/03/2016
Tussis (2)
Tussis cum mihi sit fortis, fuge credere tussim
dentem ex ore tamen pellere posse meo.
Quot prius adfuerant, dentes nunc sunt tot in ore:
Dentibus, hinc non est, cur epigramma dicem.
Martinus Zythophilus - 02/03/2016
Tussis
Aeger Zythophilus tussi lectoque tenetur,
ut sua non possit linquere tecta miser.
Interualla tamen uigili sunt lucida quaedam,
grata quibus fieri metra Camena iubet.
Martinus Zythophilus - 26/02/2016
Ver praecox?
Cum sit hiems habeatque dies Februarius octo,
tempora credideris uerna redisse tamen.
Ignota est glacies, niuis immemor herba uirescit,
Flora parat donis sternere prata suis.
Martinus Zythophilus - 23/02/2016
De ieiunio antepschali
Carne carere sacra hoc quoniam nos tempore uult lex,
piscibus egregiis mensa grauata ruit.
Martinus Zythophilus - 20/02/2016
Moratio Buduiciana (porro)
I.
Buduicium fit iter; reficit mora nos eo euntes,
qua triplicem quercum fama fidesque notant.
Sancta Dei genetrix, fac, uti Cerealis, amabo,
sit satis humoris sintque bona assa foco.
II.
Moenia Crumauiae iam cras mihi adire licebit
meque ibi tenturum pocula plena puto.
Coctane Buduicii dabitur ceruisia uasis?
Oppiduli latices ipsius – hercle – petam.
III.
Buduicii bibitur: Caupo, fer pocula nobis
magna, agedum, potus dum Cerealis erit.
Cras tibi sit, nescis, ceruisia flaua futura
an tumuli tristis flori aqua danda tui.
IV.
Crumauiae uersor; libet haec per amoena uagari
moenia, quae reuocant tempora lapsa mihi.
Curua secat repens ambagibus unda duabus
oppidulum inque alta regia rupe sedet.
Qui ueniunt, turris procul alta salutat et ursi
te saluere iubent, quos ibi fossa tenet.
Quis uetus ignorat, quod seruauere, theatrum,
quasque hilares laruas murus in arce tenet?

Martinus Zythophilus - 17/02/2016
Ultra faciem caeruleam

Ubi levis aer effunditur
inter tenuissimas nubes
ibi stat veritas ineluctabilis
celatae partis universi,
divina mens.
Aequo posita res, orbita, vacua
involuta in spatio caeruleo et ultra
tempus inritum faciunt;
praesentia eorum vel
absentia, libratae pari momento,
super unicum filum
lucis aeternae.
Illic, trans faciem caeruleam,
alia astra lucent
per itinera universi infiniti.
Immensum aeternum,
difficile contentu
in entis fragilitate.
Johannes Teresi - 14/02/2016
De Cerere Buduiciana
Cum sit, Iane, tuus mensis, proficiscimur, actus
Buduiciumque uocet. Quis dubitare potest?
Quid uoueant, quaeris, nobis haec moenia amoena,
quidque sibi faciens hic fore credat iter.
Aurea in optandum liquefiunt hordea potum
et tosta in laticem uertitur arte Ceres.
Et pisces oleum, trito qui pane teguntur,
reddit et eueniunt porcus anasque foco.
Martinus Zythophilus - 05/02/2016
Amico Frisingae versanti
Sancte patrone, faue tua nunc prope sacra moranti
fundentique preces, Corbiniane, Petro!
Effice, uti sit ei spumans ceruisia semper
pinguiaque, ut mos est, praebeat assa focus!
Martinus Zythophilus - 01/02/2016
E gelido cecidit...
E gelido cecidit, quae nunc tegit omnia, caelo
nix et hiems uenit nomine digna suo.
Martinus Zythophilus - 27/01/2016
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre
bene in dalmatica veste infixa eam superbe offerre.
Divinum propter et vero singulare ingens signum
potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum,
homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum.
Conferto ordine, corpore congelato et anima mortificata,
in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum,
ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata.
Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat,
stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat?
At Stella illa quae in Dei caelo lucet,
iure mortem delet, totam inscientiam torret.
Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos,
sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos,
immortales coronaverunt, innocentes extulerunt,
nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt.
Johannes Teresi - 24/01/2016
Quis nescit? Cunctas curas...
Quis nescit? Cunctas curas ceruisia pellit.
Nouit idem medicus noster et ipse bibit.
Martinus Zythophilus - 21/01/2016
Fundentem latices...
Fundentem latices Domino baptisma Ioannem
hoc meminit Christi turba dedisse die.
Martinus Zythophilus - 16/01/2016
Qui coepit modo...
Qui coepit modo, faustus hic sit annus:
Lis et cura molesta mox recedant,
saeuus Mars taceat regente cuncta
firma pectora pace. Gaudeamus
Musis, arte, salute, dote amoris!
Martinus Zythophilus - 15/01/2016
Coepit hiems, sed deest...
Coepit hiems, sed deest glacies, qua stagna rigescant,
et caret albentis terra colore niuis.
Arua premunt nebulae, gaudent iuga sole fauenti,
atque expers soliti frigoris aura tepet.
Martinus Zythophilus - 09/01/2016
Gaude tempore, amice...
Gaude tempore, amice, nunc quieto,
cum nemo sileat quiete gaudens.
Dulces esse modos ubique et omnes
festinare calens merum bibentes,
qui potat, queritur, merum modo ipse
festinatque et emenda dona quaerit.
Martinus Zythophilus - 06/01/2016
Sollemne Auspicium
Utinam annus venturus appareret dissimilis quam anteriores!
Quod eveniret si quisque cognosceret fragilitatem suam
si relinqueret cupiditatem violentam
si coleret naturam summa cum honestate
si quaereret amicitiam sine ullo praemio.
Annus venturus verumtamen dissimilis erit
si humanitas inter homines et in orbe praevaleat
si quisque sibi dabit instrumentum “indifferentiae arbitrii”(1)
si rei pubblicae rectores omnes prudentia civitates regent
si in cordibus omnibus que deorum pax aere imprimatur.
------------------------------------------
(1)Notio concepta a theologia scolastica ut indicaretur tota libertas hominis.
Johannes Teresi - 02/01/2016

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae