Annus
2 0 1 6


PULCHRA SEPULCHRA!

Olim crepundia vel arma comitabantur mortuos in longo itinere ad “nihil”.


Pariter in tumulis collocabantur res, quae bene effingebant vitam et animum
requiescentis, sepulti infra terram.

Anus quaedam ebria – ut legimus in libro VII “Anthologiae Palatinae”- sepeliebatur in culleo, alia eius similis cum viatoribus lamentabatur quod deerat vinus in calyce sepulchri.

Erat quoque qui obiret magnum gradum in tumulum instar navis, qui nigrum redderet suum fatum consueta textrina familiari, qui vellet se ornare monilibus ad regnum Proserpinae adeundum.

Sepulchra hominum sed etiam animalium, parvae historiae deliciarum et dolorum inscriptae in lapide ad memoriam vivam et perpetuam…

At, hodiernis temporibus, quomodo mors “vivitur”? Calamitas an spectaculum, finis omnium rerum an vita quae permanet trans limites in aeternitate?

Si aestimemus hodierna insolita sepulchra, mors quoque videtur pulchra.

Ornat se ipsam coloribus vitae, continuantur in luce aeternitatis gaudia effimera.

Est enim qui celebret magnum eventum cum ingenti ampulla Cocae Colae, qui se mergat in ampullam lactis (terminum ante quem consumendus est dies ipse mortis); qui “se moveat” cautus in itinere ignoto, qui cogitet tempus futurum instrumento computatorio, qui ingenti calceo paraturus se ad “magnum gradum”… Omnia, vero, ad mortem exorcizandam, ad spectaculum quoddam eam reddendam.

Et qui velit adesse, in atriolo consideat!
 

Scripsit Marius Conciolus

Scripsit Marius Conciolus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae