Annus
2 0 1 6


Quidam Hibernus cauponam intrat...

Quidam Hibernus qui in parvo viculo habitabat in cauponam ambulat et cito tres cervisias poscit.

Pincerna hoc miratur sed ei ministrat et vir solus ad mensam quiete bibit.

Post unam horam, tribus poculis esiccatis, iterum tres cervisias poscit.

Hoc aliquotiens accidit.

Cras vespere vir ternas cervisias compluriens poscit ac bibit. Mox totus viculus de viro qui ternas cervisias poscit susurrat.

Tandem, post unam hebdomadem, pincerna virum pro viculo rogat: “Ignosce mihi, domine, sed quare semper ternas cervisias poscis?”

“Mirabile, nonne?” inquit vir. “Vero duo fratres habeo: alter in Americam ivit alter in Australiam. Invicem spopondimus ut quotiens biberemus semper duas cervisias ultra posceremus et in hoc modo fraternitatem servaremus.”

Responsum viri pincernae ac toto viculo placuit et mox “Vir Qui Ternas Cervisias Poscit” celebris et fons magnificentiae factus est; advenae quoque venerunt ut eum bibentem viderent.

Quodam autem die vir cauponam intrat et solas duas cervisias poscit. Pincerna dolorosus ei ministrat. Per totum versperem solas duas cervisias poscit vir porro. Pervulgat fabula et preces ab toto viculo pro unius anima fratris sublatae sunt.

Postridie pincerna viro dicit: “Concives tui, inprimis ego, mortem fratris tui commiseramur quoniam, scilicet, solas duas cervisias heri poposcisti…”

Parumper cogitat vir, dein respondet: “Placebit tibi ambos fratres meos vivere ac valere audire; ego autem ob ieiunium ante paschale potione carere volui.”

Scripsit Stephanus Rex

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae