Canis alcoholi salvatus est
Canis alcoholi salvatus est
Mense Martis in Australia (Melburnio) canis terrarius Melitanensis (Maltese terrier) nomine “Charlie” ex morte certa salvatus est ab veterinariis qui eum magnis quantitatibus validae potionis Slavicae (vodka) aluerunt.
Charlie casu antigelidam (antifreeze) bibit cuius pars temperamentum chemicum quod dulce sapit continet. Infeliciter hoc iecur male affligit cum edatur.
Solum autem antidotum in Australia est alcohol quod vim contrariam (chemical reaction) commutat et defectionem iecoris vetat.
Tubus per nasum in ventre positus est per quem alternae alcoholis doses datae sunt.
“Certo ebrius erat,” inquit erus suus nomine Iacinta Rosewarne, “Claudebat et cum eum mulserim me depelleret. Aliquantum vomebat et ganniebat sicut potator.”
Charlie nunc recreatus est ac sobrius - saltem pro tempore.
Charlie non est solus canis qui temeto salvatus est. Mense Ianuarii canis Americanus cui nomen “Cleo” idem remedium accepit.
Quaeso autem cave ne umquam alcohol cani tuo des. Si putas ut dilectus tuus quoddam toxicum sumpserit, potius confestim adfer eum ad veterinarium.
Scripsit Stephanus Rex
Scripsit Stephanus Rex
|