SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (
SANCTI
FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
Aderat
fratri Francisco Spiritus Sanctus, qui eum unxerat, et is qui est
Dei virtus et sapientia, Christus Dominus, cuius quidem virtute
fiebat, ut illi non solum incerta et occulta paterent, sed etiam
mundi huius elementa parerent. Quondam enim, cum consilium ei
daretur a medicis et instanter suaderetur a fratribus, ut contra
infirmitatem oculorum admitteret sibi per cocturae subveniri
remedium, Franciscus humiliter assensit, ideo quod illud non
solum esset medela contra aegritudinem corporis, sed etiam
incitamen exercendae virtutis.
Ad conspectum vero
instrumenti ferrei iam igne candentis naturali quodam horrore
concussus, Franciscus ignem alloqui coepit ut fratrem, in
Creatoris nomine ac virtute praecipiens, ut suum ei temperaret
ardorem, quo suaviter urentem sustinere valeret. Profundato autem
crepitante ferro in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium
coctura protracta, vir Deo plenus exsultans in spiritu ait ad
fratres: „Ludate Altissimum, quia– ut verum fatear – nec
ignis ardor molestiam intulit nec carnis me dolor afflixit!”.
Quondam autem
Franciscus morbo gravi laborans, cum ipse naturae defectum
sentiret, vini poculum petivit, sed nihil vini adesset, iussit
aquam afferri et allatam signo crucis benedixit. Quae mox vinum
efficitur optimum, et quod deserti loci paupertas non potuit,
sancti viri puritas impetravit. Ad eius gustum tanta facilitate
convaluit, uti claresceret, optatum illud poculum ei esse
concessum a Deo.
Alioquin Franciscus
in alium locum desertum, quem petiverat, ut liberius ibi
contemplationi vacaret, cuiusdam pauperis hominis vehebatur asino.
Cum autem die festo Franciscum sequens vir ille montana
conscenderet, longioris viae itinere fatigatus et siti deficiens,
dixit nisi paululum biberet, confestim spiritum exhalaret. Sine
mora Franciscus prosilivit ab asino, et fixis in terra poplitibus,
palmas tetendit ad coelum, precari non cessans, donec se
intelligeret auditum. Prece finita: „Festina – inquit – ad
petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi hac hora
misericorditer Christus e lapide bibendam produxit”. Cucurrit
sitiens homo ad locum ostensum et bibit aquam orantis virtute
productam et poculum hausit a Deo sibi e saxo duro propinatum.
Tempore, quo
Franciscus ad mare praedicabat Gaietae, cum turbarum in eum prae
devotione ruentium declinare vellet applausum, in quandam
naviculam prosilivit solus. Illa vero, tamquam si motoris vi
gubernaretur intrinseca, cernentibus et mirantibus cunctis, qui
aderant, sine ullo remige longius se protraxit a terra. Cum autem
aliquanto spatio maris secessisset in altum, stetit inter fluctus
immobilis, quamdiu exspectantibus turbis in littore, viro Dei
praedicare complacuit. Cum autem – audito sermone, viso
miraculo, benedictione accepta – illo rogante, multitudo
recederet, iussu coelesti navis applicuit, tamquam si creatura
Factori suo serviens, sine rebellione se subderet et sine
tardatione pareret.
Moram illo faciente
tempore in domo Graecii, loci illius indigenae malis adeo
multiplicibus gravabantur, quod et grando annua tempestate blada
vastabat et vineas, et luporum multitudo rapacium non solum bruta,
sed et homines consumebat. Sic igitur afflictis Franciscus
benigne compatiens, in publica illis praedicatione promisit seque
fideiussorem eis instituit, asserens pestilentiam illam esse
abscessuram deret, si confessione praemissa, dignos poenitentiae
fructus vellent facere. Ab illa hora, poenitentiam ad eius
hortatum agentibus illis, cessaverunt clades nec molestias
intulerunt lupi vel grandines.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|