Et nunc aliud iter temporale sed virtuale\
MUSAEUM PIGORINI
Et nunc aliud iter temporale sed virtuale
Volatus inter stellas et tandem in ungulas aquilae et in fauces
ferocis draconis. Nemo nostrum tamen mortuus est, contra
vixeramus per multa saecula, testes mortis Caesaris, "victimae"
incendii Neronis, praedae murium in tempore pestilentiae,
"pulchrae statuillae" in manibus Michaeli Angeli. Et postremo velut
angeli volaveramus supra Romam sedentes supra mobiles sellas cum
calanticis gummeis et curiosis perspicillis. Omnia in "Temporis
Elevator", cinematographo Romae ubi potes inire in tabulam
cinematographicam et fieri tu ipse actor.
Postea virtuale volatum, visitavimus musaeum quoddam, ubi
amplecti sumus Mandelam, osculati sumus Brad Pitt, strinximus
manum Summo Pontifici, icimus (sed solum ob ludum) Mussolini et
Hitler. Non responderunt nobis omnes enim erant e cera.
Extructum in 1958 a Fernando Canini ( qui voluit imitari illa
Lutetiae et Londinii), museum cerarum comprehendit multas statuas
hominum in historia notorum (Iulius Cesar, Marcus Aurelius ,
Napoleon, Hitler, Mussolini, Churchill necnon pontifices et viri
nostri temporis ut Mao Tse Tung et Barack Obama), scriptores,
artistae et musici (Leopardi, Oscar Wilde, Josephus Verdi,
Strauss, Leonardus a Vincis, clarus actor Albertus Sordi et Totò,
comicus Neapolitanus) et postremo statuam Pulchrae Puellae
Dormientis quam princeps, is quoque ex cera, spectat cum
admiratione. Omnes statuae sunt, magna e parte, e cera, cum
applicationibus capillorum etiam verorum et oculis ex vitro vel
plastica.
O Marce Aureli, adiuva nos in lingua Latina!
Pater Noster, dimitte nobis debita nostra.
Nuntio vobis magnum gaudium, omnes promote eritis in sympathia!
In hoc signo vinces!
Pulchra et Bestiae
Positum in vico "Eur" Romae, Museum Ethnographicum
dicatum archaeologo Aloisio Pigorini (1842 - 1925) comprehendit,
in duabus sectionibus, repertus Neolithica aetate et manufacta
variarum civitatum in orbe terrarum, ab illa Asiatica ad illam
Australianam, ab illa Americana ad illam Africanam. Inter ista,
personae festae et funereae, linter ad ambiendas insulas, aliqui
cultelli ad caedendas victimas in sacrificiis et urnae funerariae
cum formis variis. Ad nos accipiendos, scheletra quae faciebant \u201cpulchram
expositionem\u201d sui, ad nobis monstrandam, nudam et crudam,
naturam hominis.
Quia spectas me?
Tu quoque sic eris!
Mihi tollite omnia
at non barbam!
Capillatus ante litteram, sed ne appellaveritis eum "filium
florum"!
Postremo imago photographica cum calciatoribus Abellini (sed non
fuimus iis bono auspicio in certamine contra gregem Senae) et
saltationes incompositae cum viae cinedis (street dance). Erunt
fortasse clari...et nos cum iis!
Miria Shara Squarciaficus, Lucia Mattera collaborante.
Scripsit Lucia Mattera
|