Brevis de G.
Brevis de G. G. Leibniz (+ 14 Nov.1716)
commemoratio
Hoc die quarto et decimo m. Novembris a.
2016 trecenti anni elapsi sunt, ex quo Godefridus Guilelmus
Leibniz, qui Lipsiae natus erat, Hannoverae septuagenarius
mortuus est. Cuius viri scripta adhuc edita ne dimidia quidem
pars sunt omnium opusculorum, quae ipse conscripserat quaeque una
cum milibus paginarum epistularumque etiamnunc inedita iacent in
bibliotheca Hannoverensi. In his omnibus paginis editis et
ineditis componendis tres linguas usurpavit Leibnitius, nempe Theodiscam,
Francogallicam, et maxime Latinam: hanc nullo praeceptore
eruditus tam bene didicit, ut vix duodecennis Latinos quoque
versus componere valeret.
Postquam in universitate Lipsiensi et
Altdorfiana studio variarum disciplinarum incubuerat, anno 1667
librum edidit c. t. ‘Nova methodus discendae docendaeque
iurisprudentiae’, quem dicavit Ioanni Philippo Schoenborn,
tunc Moguntiacensi principi Electori. Anno 1672 Lutetias
Parisiorum missus est Leibnitius ut Aloisio XIV, Francogallorum
regi, ad expeditionem in Aegyptum faciendam suaderet utque in
Turcos bellum susciperetur. Sed istud propositum in cassum
cecidit. Ineunte anno 1673 iter in Britanniam fecit vir
Lipsiensis et Londinii convenit Henricum Oldenburg, secretarium
‘Regiae Societatis’, in quam ascitus est. Anno 1676, dum in
Germaniam rediit ut bibliothecarius fieret Ioannis Friderici
Braunschweig- Lueneburg, ducis Hannoverensis, in Nederlandia
adivit Benedictum Spinoza, a cuius philoophia statim dissensit:
nam Benedictus mundum considerat variis necessitatibus obnoxium,
dum necessitatum catenam philosophice rumpere semper contendit Leibnitius.
Qui et historicus fuit atque tribus annis itinera fecit in
Germaniam et in Italiam: hanc in paeninsulam ut vinculum
consanguinitatis domum Braunschweig inter et domum ‘Este’ (huius
domus principes ducatum Ferrariensem et Mutinensem regebant)
commune exstare demonstraret.
Interea multa effecit, sed frustra, ut
religio catholica et protestantica inter sese conciliarentur. Anno
1700 Berolini ‘societatem scientiarum’ condidit, quae postea
fuit ‘Academia Borussica’. Post aliquot annos Petrus I
Romanov, Russorum imperator, elegit Leibnitium sicut consiliarium.
Qui non modo epistularum commercium colere perrexit cum
permultis viris doctis, sed etiam amplam opusculorum seriem de
variis rebus composuit (nonnulli tituli: ‘Nova methodus pro
maximis et minimis’; quo libro explanatio 'calculi infinitesimalis',
qui dicitur, continetur; ‘Meditationes de cognitione, veritate,
ideis'; ‘De scientia universali seu calculo philosophico' multaque
alia). Quae inter memoratu dignum est opusculum ‘Monadologia’ vocitatum,
quod is anno 1714 Francogallice conscripsit quodque post eius mortem Latine anno
1721 Lipsiae editum est in ‘Actorum Eruditorum Supplementis’,
tomo VII.
Quamvis multis et lautis muneribus
honestatus esset, tamen infeliciter postremos vitae annos degit
Leibnitius, maxime quia Carolus Ludovicus, Hannoverensis
princeps, qui ab anno 1714 Britnnorum rex factus est,
Godefrido munus historiographi in aula Londiniensi explendum denegare
voluit.
Quaedam Leibnitiana principia philosophica
graviora:
1) Ordo, quo mundus regitur, liber
est.
2) Ad hunc mundum recte
intellegendum magis iuvat categoria ‘possibilitatis’ quam ‘necessitatis’.
3) Praeterea nulla res cum alia re confundi
potest, quia non exstant duae res qualescumque aequales.
4) Est in mundo 'harmonia praestabilita';
hoc principio usus est Leibnitius ut demonstraret hunc mundum 'meliorem'
esse inter varios mundos,
quos Deus creare potuit. Sed
hac de doctrina nonnulli interpretes a Leibnitio dissentiunt.
En propositiones quasdam e ‘Monadologia’
excerptas:
# MONAS, de qua dicemus, non est nisi
substantia simplex, quae in composita ingreditur. Simplex dicitur,
quae partibus caret. 2. Necesse autem est dari substantias
simplices, quia dantur composita: neque enim compositum est nisi
aggregatum simplicium. 3. Ubi non dantur partes, ibi nec extensio,
nec figura, nec divisibilitas locum habet. Atque monades istae
sunt verae atomi naturae et, ut verbo dicam, Elementa rerum.
7. Destituuntur monades fenestris, per
quas aliquid ingredi aut egredi valet […] 20. In nobis enim
ipsis experimur statum quendam, in quo nihil recordamur nec
ullam perceptionem distinctam habemus, veluti cum deliquio animi
laboramus, aut quando somno profundo absque insomnio oppressi sumus
[…] 31. Ratiocinia nostra duobus magnis principiis superstructa
sunt. Unum est ‘principium contradictionis’, vi cuius ‘falsum’
iudicamus, quod contradictionem involvit, et ‘verum’, quod
falso opponitur vel contradicit. 32. Alterum est ‘principium
rationis sufficientis’, vi cuius consideramus nullum factum
reperiri posse verum, aut veram existere aliquam enunciationem,
nisi adsit ratio sufficiens, cur potius ita sit quam aliter,
quamvis rationes istae saepissime nobis incognitae esse queant.
36. Enimvero ‘ratio sufficiens’ reperiri etiam debet in
veritatibus contingentibus vel facti, hoc est, in serie rerum,
quae reperitur in universo creaturarum, ubi resolutio in rationes
particulares progredi posset in infinitum, propter immensam rerum
naturalium varietatem et divisionem corporum in infinitum […]
49. Datur in Deo ‘potentia’, quae est fons omnium, deinde
cognitio, quae continet idearum schema, et tandem voluntas, quae
mutationes efficit seu productiones secundum principium melioris.
55. Quemadmodum vero infinita sunt universa possibilia in ideis
Dei et eorum nisi unicum existere potest; ita necesse est dari
rationem sufficientem electionis divinae, quae Deum ad unum
potius, quam ad alterum determinat. 76. Atque ideo etiam nulla
datur generatio, nec mors perfecta, rigorose loquendo. Sunt enim
evolutiones et accretiones, quas generationes appellamus;
quemadmodum involutiones et deminutiones, quod mortem vocamus. 82.
Animae agunt secundum leges causarum finalium per appetitiones,
fines et media. Corpora agunt secundum leges causarum
efficientium seu motuum. Et duo regna, alterum nempe causarum
efficientium, sunt harmonica inter se […] #
------------------------------------------------------------------------------------------
Exsequias Leibnitii, qui "mente
universali et immensa doctrinarum copia praeditus erat, tantum
secretarius ivit" (ita rettulit Maria Raschini, quae in
Genuensi universitate theoreticam docuit, in libro c. t. 'Historia
philosophiae occidentalis/ a Francisco Bacone usque ad Emanuelem
Kant', apud Marzorati, Mediolani, a. 1973, p. 150).
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|