PAPISSA IOHANNA:
PAPISSA IOHANNA:
Mulier religiosa, at non tota "casa
et ecclesia"!
Est via Romae (quae ducit, in vico Laterano, ad
Basilicam Sancto Iohanni dicatam) per quam
pontifices abhinc saecula et saecula quin aliquis ex iis transeat
timent et vetant.
Quae sit causa istius vetationis, nobis explicatur in opere
auctoris Germanici cui nomen est Martinus Oppiavensis.
Ibi narratur de papa an melius "papissa" quam maximum
singulari.
At quomodo mulier, prima et ultima in tota Ecclesiae historia,
pervenit in saeculo nono ad ipsum Petri solium?
Haec erat Angla domina, quae se dedicaverat per multos annos ad
studia artium et scientiarum, de quibus famam maximam sibi
paraverat.
Fama immo pervenit usque ad Romam, quo mulier se adtulit virili
habitu et ficto nomine Iohannis Anglici. Ibi sacerdos factus (an
melius facta!) est, episcopus postea et tandem pontifex, nomine
adsumpto Iohannis VIII.
Omnes putabant eam esse virum, quoad?in amorem diaconi cecidit, a
cuius intimo amplexu, neutro volente, filium concepit.
Hoc diu celavit sub sacris ornamentis sed quodam die, in pompa
celebranda (erat enim tempus Paschae), turba frequentissima ad
equum cucurrit qui eam ducebat. Equus, territus, humum cecidit et
cum eo?papissa paritura! Nascitur puerunculus inter turbae
acclamationes: "Est filius diaboli!", "Ad rogum
papa, princeps peccatorum!".
Nemo tamen ad mortem pervenit: puer fuit immo episcopus, aliquot
annos post, Ostiae civitatis.
Iohanna, pontificali habitu dimisso, in poenitentia diu vixit et,
cum mortem sensit sibi adesse, petivit ut sepeliretur ipso loco
quo peperit.
Ubi, ut dictum , pontifices non transeunt; ubi olim erecta est
statua (postea remota) cum scaena partus.
Superfuit tamen per multos annos mira et ingrata
traditio: priusquam pontifex quidam nominaretur, diaconi,
spectantes per foramen in sellio ubi sedebat, eius sexum
testabantur.
Nam, ut dicebatur, "Testiculos qui non habeat Papa esse non
posset".
Ad miras res gestas Iohannae Papissae pertinent quoque pelliculae
cinematographicae.
Scripserunt: Aurora Bellofatto, Miriana Lardieri
(adiuvante Lucia Mattera),
II B Classici Lycaei Sancti Angeli Langobardorum (AB).
Scripsit Aurora Bellofatto, Miriana Lardieri, Lucia Mattera
|