Annus
2 0 1 6


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)

Crevit vir Dei per amorem paupertatis in simplicitatis tantas divitias, ut cum nihil haberet inter mundialia proprium, in ipso tamen mundi Auctore omnium possessor videretur esse bonorum. Cum enim oculorum acie columbina, simplici videlicet mentis intentione, et puro contuitu omnia in summum referret Opificem eumque Factorem recognosceret, amaret eum laudaretque in omnibus, superna fiebat largitione clementiae, ut omnia in Deo et Deum in omnibus possideret. Considerata origine omnium, creaturas quantumlibet modicas, fratris vel sororis appellabat nominibus, tamquam ex uno secum profectos principio, tametsi eas viscerosius complexaretur et dulcius, quae Christi mansuetudinem similitudine naturali praetenderent secundum Scripturam. Quamobrem supernaturali fiebat influente virtute, ut natura brutorum pio quodam modo moveretur ad illum, sed et sensu carentia parerent ad placitum, ac si idem vir sanctus ut simplex et rectus ad statum iam foret innocentiae reformatus.

Pietatis quoque dulcedo tanta plenitudinis copia in Domini famulum a misericordiae fonte manaverat, ut ad miserabilium personarum relevandas miserias viscera videretur gestare materna, cum et clementiam haberet ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabat. Liquescebat itaque animus eius ad infirmos et pauperes, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum, quia quidquid penuriae, quidquid defectus cernebat in aliquo, cordis dulcedine regerebat in Christum. Cum in pauperibus cunctis effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata essent, illis occurrentibus non solum liberaliter dabat, sed etiam, ac si illorum propria essent, putabat esse reddenda. Nulli prorsus rei parcebat, nec mantellis nec tunicis nec libris nec etiam paramentis altaris, ita ut omnia haec, cum posset, largiretur egentibus, cupiens pietatis implere officium, etiam seipsum superimpendens (2 Cor 12, 15).

Fervor fraternae salutis, ex fornace exiens caritatis, ut gladius acutus et flammeus (Ap 1, 16) adeo Francisci transivit intima, ut vir iste videretur ardore succensus et compassionis moerore plagatus. Animas enim Christi Iesu sanguine redemptas cum cerneret inquinari aliqua sorde peccati, miro doloris confossus aculeo, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo parturiret. Hinc illi in prece luctamen, in praedicatione discursus, in exemplis dandis excessus, ideo quod non se Christi putaret amicum, nisi animas foveret, quas ille redemit. Propterea, licet innocens eius caro, quae se iam sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa poenas illi renovabat et onera, custodiens propter alios vias duras (Ps 16, 4), ut eius perfecte sequeretur vestigia, qui pro salute hominum semet in mortem tradidit.

Caritatis quoque fervorem, quo Sponsi amicus ferebatur in Deum, ex hoc praecipue quis valet advertere, quod per martyrium semet ut hostiam vivam (Rom 12, 1) Domino optabat offerre. Hac enim de causa ter in partes infidelium versus iter aggressus, sed bis divino nutu prohibitus, tertio tandem post multa opprobria, vincula, verbera et labores innumeros ad conspectum sultani Babyloniae, duce Domino, perductus, tam efficaci ostensione spiritus et virtutis praedicavit Iesum (1 Cor 2, 4; A 5, 12), ut admiraretur ipse sultanus et benignum ei praeberet auditum. Cernens quidem in eo fervorem spiritus, constantiam animi, contemptum vitae praesentis efficaciamque divini sermonis, devotionem tantam concepit ad eum, ut magno eum honore dignum duceret, munera pretiosa offerret et ad secum trahendam moram invitaret. Verus tamen mundi suique contemptor, oblata omnia spernens ut lutum seque conspiciens assequi suum non posse propositum, postquam ad id obtinendum sine fictione peregit quod potuit, ad partes fidelium redivit. Sic factum est, ut Christi amicus mortem pro illo viribus totis quaereret, sed non inveniret; quod tamen merito non carebat optati martyrii. Ideo iam in antiquo officio Breviarii coepit cani: „O martyr desiderio / Francisce quanto studio / compatiens hunc sequeris / quem passum libro reperis / quem aperuisti // Tu contuens in aëre / seraph in cruce positum / ex tunc in palmis latere / et pedibus effigiem / fers plagarum Christi // Tu gregi tuo provide / qui post felicem transitum / dirae prius et lividae / glorificatae speciem / carnis praedendisti”.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae