Volatus inter nebulas, trans montes, lacusmariaque, et ecce, sumus denique in magico quodam mundo plenum lucibus coloribusque: palatia luxuriosa per vias subsequntur inter viatores curiosos. Fuimus nuper Londinii quo linguam et culturam Anglicam melius et libentius illic disceremus. Magna opportunitas visitandi nostris oculis urbem, necnon propinquas regiones, non aliter notas at ditiores pulchrarum adtractionum.
Ecce vobis res gestae et imagines itineris, non dissimilis longae festae!
Primus dies: post ientaculum typicum cum phaselis, ovis fartis caseo, pipere et perna (omnia gustosa, at non pariter ac lac cum coffea et bibula crustula), eximus ab hospitio. Est valde iucundum meare pedibus (nisi pluit) velin singulari autoraeda duobus tabulatibus praedita. Sonus magnihorologii (noti "Big Ben") nos adone iam serius esse, sed nolumus nobis impedire iter urbis totius. Quid melius, ergo, panoramico gyro in orbita "Oculi Londinii"?
A summo spectamus "Big Ben’’, de quo diximus, longum "Pontem turris" ("Tower Bridge"), confertissimam ‘’Tate Gallery’’, magnificum ‘’Buckingam Palatium’’- sedem, ut notum, familiae regiae, vigilatum a custodibus rubra lorica noctu ed diu; deinde hortos viridariaque et fulgidas luces "Oxford viae", in qua cernimus muros et aditum nobilis Universitatis.
Allectae vivace mercatura in "Camden vico", descendimus rota (o quod capitis dolorem!
At solum per aliquod momentum),empturae manufacta typica, opuscula et loci cibaria:
et ecce in vitrea ianua patina maliscondita ("Apple pie")…mmh… optima ad dulcem merendam! Post amoenum solatium, deambulamus per alia locaurbis; scapha quaedam nos agit sub septem pontibus Londinii, per ripas Tamisis.
Aditum Buckingham Palace. Habemusne aliquid invidendum Katiae, future reginae?
In "Piccadilly Circo" discipulos Russos, Sinenses et Iaponia oriundos libenter cognoscimus. Nobis dixerunt de eorum vita, simili nostrae, sed cum inspectionibus effusis et nimia severitate, maxime in scholis. Enim studiosissimi erant et quasi milites nobis videbantur.
Tandem optima cena in typica taberna cum "Fishcakes"(alias fricta arto creata piscibus referta condimentis que variis) et poculo cervisiae, colae vel vini.
Nox Londinii, clara lucibus, valde magica est. Sed iam est tempus cubandi et somniis nos dandi.
Secundus dies: In nostra visitatione, cernimus inusualem locum, "Musaeum metallicorum vasculorum", cuius reperta illustrant vitam Anglicae gentis in ultimis duobus saeculis.
In eo, enim, videri possunt res cotidianius (exempli causa, confectiones ciborum syruporumque et potionum vasculi, circa XMM, varii obsigna et colores).
Et, qui horror! Foeta animalium, tumorum membrorumque reliquias vidimus in aliquibus ampullis, necnon cerebrum mathematici Caroli Babbage et dentes fictosWinston Churcill ministri.
Et ecce "Neasdem Templum’, maestosum aedificium ‘’Indu’’culturae . Columnae humana forma accipiunt nos, quae reginae vel deae nobis esse videmur.
Templum constitit ex duobus aedificiis, "Mandir", loco ad precem sed etiam ad cummunitatis concursum, et "Haveli", doctrinae centro. Caelaturae in marmore elephantos, leones, pavones, cycnos psittacosque (animalia prospera) effingunt. In "Aula Magna" delubrum ex albo marmore in quo arae cum imaginibus sacris sunt. Ad eius aedificationem in Indiam quinque milia … petrarum marmorumque dimissi sunt!
Hic est ‘’ Buckingham Palace’’ reginae sedes, structus inter MDCCIII et MDCCCXXVI annos. In sede sunt DCCLXXV conclavia ornata cum marmoribus textilibus pretiosis et ornatibus e murra. Ante palatium est ‘’Victoria Memorial’’ statua ex albo marmore cum angelo ex auro super cuspide. Structa in MCMXI anno, statua effingit reginam Victoriam.
Haec non est statua sed homo e carne et ossis!
Tandem, iter per "Millennii pontem", e quo cernimus Sancti Pauli Ecclesiam et alia monumenta circumdata pratis cum tulipis coloratis.
Et ecce, post noctem quasi insomnem et ientaculum abundans Anglico more, in aula hospitali nostri deversorii, profecturae Abellinum, sic parvum pro Londinio, cum donis in sacculis et tanto desiderio!
Deliciae Londinii:
"Apple pie" mellita patella malis casiaque referta.
Ientaculum cum farciminibus, ovis, pulvino, phaseolis, fungis et laganis!
"Meat pie", artocreata e pullis bovisve carne, fungis et renibus coctis in cervisia!
Greenwich Meridianus est linea longitudinis quae discernit hemisphaerium vespertinum ab hemisphaero orientali. Viatores solent se fingere in imagine photographica cum altero pede supra latus orientale et altero supra latus vespertinum; itaque possunt esse simul in duobus diversis horis, necnon (inter 12,00 et 01,00) diebus. Circum sunt musaea, palatia et monumenta singularia, ut clarissima schola.
Curaverunt Lucretia Pucilla et Iosephula Perrotta (Lucia Mattera adiuvante),
Lycaei Classici (II B) Sancti Angeli Langobardorum (AB)