Maxime a peregrinatoribus petitam urbem Europae esse Petropolim (
Venustas Petropolitana
Maxime
a peregrinatoribus petitam urbem Europae esse Petropolim (St.
Petersburg) Russorum, sanctionibus UE et USA contra Russiam
spretis. Maxima enim pars philotheorum illuc libenter iter
facerent, occasione data. Ita patet ex indagatione opinionum
periegetarum, peracta tempore hornotini certaminis World
Travel Awards.
Amoenissimum
litus maris videtur peregrinatoribus regio Algarve Lusitaniae (Portugaliae);
inter insulas vicit Materia (Madeira) archipelagi Insularum
Purpurariarum. Optimum autem nautis epibatisque portum esse
Olisiponem (Lisboa).
Maxime
gratum deverosorium videtur peregrinantibus Constantinopolitanum Ciragan
Palace catenae Kempinski, quod ceterum palmam in hac
categoria tenet ab anno 2013.
Gratissimam
societatem aeriam esse Lufthansa Germanorum. Gratissimam autem
agenturam periegeticam - Thomas Cook Londinensis.
Scripsit Iconoclastes
|