IULIA
IULIA
In
novissimo opere filmico inscripto “Iulia” (Julieta), cuius
res sumpta est ab opere scriptricis Alice Munro, praeclarus
dispositor scaenarum Hispanus Petrus Almodóvar obscaenitatem
saepe praebitam reliquit ut teneram fabulam de matre et filia
fingeret, quamvis aliquid occultum, ineffabile in animis maneret
nec amoris vehementia neglegeretur. Qua re electa aestimatores
moderatorem spectaculi cinematographici reprehenderunt quasi
senex factus esset et in peius mutatus. Nonne ad maturitatem
artis pervenit, cum nec animi impetus nec ingenii suavitas
deessent?
Iulia,
magistra quinquaginta quinque annorum, primas partes agens,
profectura est cum amico ad Lusitaniam, sed paulo ante in
Beatricem, filiae Anthiae amicam incidit in via, quae narrat
illam degere in Italia, apud lacum Comensem; cum coniuncta in
matrimonium sit, illi tres liberos esse. Nuntius valde Iuliam
perturbat, cum filia undevicesimum annum agens a duodecim annis
evanuerit, nulla re comperta. Amico dimisso, cum in priorem domum
redierit, longam epistolam, velut libellum memorialem, Anthiae
perscribit ut ei explanet quid tacitum et tragicum tot annos
inter eas permanserit.
Amor
inter Iuliam et piscatorem Xoanum nocte in tramine exarsit,
mortuo in binis orbitis quodam homine ambiguo more quocum ea
recusaverat ne loqueretur. Nata filia, cum esset Iulia sollicita
et suspiciosa de viri amore, exorto iurgio, statim, piscandi
causa, Xoanus mari turgido, imminente procella, solvit et periit.
Dolore et peccati conscientia excruciata, Iulia in animi
aegrimoniam cecidit; ei filia et amica Beatrix succurrerunt.
Exarata
vitae memoria, maerore consumpta, iterum Iulia Beatrici occurrit
et tot annis praeteritis secreta filiae cognovit: Anthiam in
odium se habere ob patris obitum sibi culpae tributum; sed, quod
prorsus inopinatum esset, illam, repulsam a Beatrice, amorem
homosexualem effugisse. Cognitis his rebus, explicata fugae
ratione, Iulia sibi amicum reconciliavit. Sed fatum tandem ei
favit: in domicilium ubi cum filia habitaverat, ut erat in spe,
epistula pervenit. Anthia scripserat se animadvertisse magnam
matris derelictae aegritudinem, cum unum filium ex tribus in
lacus aquis amisisset…
Pulcherrimae
sunt imagines, amoeni loci, peritissimi et formosi histriones qui
primas partes agunt, fabula autem spectatores trahit, non solum
quod aliquid occultum in vicibus inest sed etiam quia vehementes
affectiones personas instant quae ex imo corde vitas perturbant.
---
IULIA
(JULIETA) HISPANIA 2016
Regimen
spectaculi: Petrus Almodóvar; scriptor scaenarum Petrus
Almodóvar. Histriones maximi momenti: Emma Suárez (Iulia);
Adriana Ugarte (Iulia iuvenis); Priscilla Delgado (Anthia puella);
Blanca Parés (Anthia adulescens); Daniel Grao (Xoanus).
Scripsit Lydia Ariminensis
|