De pugna Isbuscensciana
De pugna Isbuscensciana
Abhinc septuaginta quattuor annos, i. e.
die 24 Aug. 1942 anni, prope oppidulum 'Isbuscenskij', quod a
Tanai fluvio parum distat, Russos milites inter et Italos
equites pugnatum est.
Quod quidem proelium memoratu dignum est
maxime quia Russorum militum numerus (circiter duo milia) triplus
erat Italorum et quia hi equites in hostes melius armatos
incursum fecerunt adeo praecipitem audacioremque, ut de ipso diu
mentio in actis diurnis Italicis legi potuerit.
Accedit quod nonnulli Itali milites, qui in
Russiam missi erant ut cum Germanis et aliis sociis contra Russos
pugnarent, audita illius proelii narratione asuperstitibus
relata, eandem saepe in Italia divulgarunt; itaque anno 1952
taeniola cinematographica, incursui supra memorato dicata, impressa
est, quae spectatoribus admodum placuit, quoniam Itali, qui
multas clades bellicas passi erant, imaginibus et dialogis
alliciebantur monstrantibus Italos milites non semper victos e
proeliis evasisse. Utique de incursu illo (Anglice: 'charge';
Italice: 'carica') nec false nec rhetorice (quantum legerim)
pagina refert haec numeris instructa utilioribus: http://tinyurl.com/hkgzcny.
Paucissimi illius proelii sunt superstites
Itali; quos inter est Ianus Carolus Cioffi, nonaginta quinque
annos natus,"unus ex ultimis equitibus cohortis 'Sabaudia'
vocitatae", sicut legitur in hoc recentissimo colloquio percontativo
(Italice: 'intervista'; Anglice: 'interview): http://tinyurl.com/jdopcom.
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|