Annus
2 0 1 6


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)

Insignis sectator crucifixi Iesu, vir Dei Franciscus a suae conversionis primordiis tanta disciplinae rigiditate carnem crucifigebat cum vitiis (Gal 5, 24) et motus sensuales tam stricta frenabat modestiae lege, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae. Cocta enim cibaria sanitatis tempore vix admittebat et raro, admissa vero aut commixtione cineris interdum faciebat amara aut aquei superinfusione liquoris ut plurimum reddebat insipida. Quam vero districtam in potu parcitatem servaverit, carnem suam a vino abstrahens, ut transferret animum ad sapientiae lucem, hinc liquido valemus advertere, quod etiam aquam frigidam vix audebat ad sufficientiam bibere. Nuda humus ut saepius lectus erat lassato corpusculo, cervical lapis vel lignum, vestis autem simplex, rugosa et hispida tegumentum, ideo quod experientia certa didicerat, hostes malignos duris et asperis in fugam converti, delicatis autem et mollibus ad tentandum fortius animari.

Rigidus in disciplina super custodiam suam (Is 21, 8) vigilabat attentius, curam gerens praecipuam de impretiabilis custodia gemmae, castitatis videlicet, positae in vase fictili (2 Cor 4, 7), quam possidere studebat in honore sanctitudinis (1 Thess 4, 4).Quapropter circa suae conversionis principia tempore hiemali, spiritu fortis et fervidus, in foveam glacie vel nive repletam se ipsum plerumque mergebat, ut et diabolum sibi perfecte subigeret et candidum vestimentum munditiae a voluptate praeservaret. Tanta quoque per exercitationes huiusmodi fulgere coepit in sensibus venustate pudoris, ut plenum iam carnis assecutus dominium, foedus cum oculis pepigisse videretur (Iob 31, 1), quod non solum carnalem aspectum procul refugeret, sed et curiosum vanitatis cuiuscumque contuitum omnino caveret.

Verum, licet cordis et corporis puritatem adeptus, sanctificationis quodam modo proximaret ad apicem, non cessabat tamen lacrimis iugiter oculos expiare mentales, caelestem quaerens munditiam et corporeorum luminum parvipendens iacturam. Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum incurrisset gravissimam, medicus ei suasit, ut abstineret a lacrimis, si corporei visus caecitatem vellet effugere; cui tamen non assensit, malle se asserens corporalis visus lumen amittere, quam lacrimas, quibus oculus emundatur interior, ut Deum videre valeat, repressa devotione impedire. Erat quoque vir Deo devotus inter lacrimas caelesti quadam iucunditate serenus tam mente quam facie, utpote qui pro conscientiae sanctae nitore tanta perfusus erat unctione laetitiae, ut et mente in Deum incessanter excederet et in cunctis operibus manuum eius iugiter exsultaret (2 Cor 5, 13).

Omnium virtutum custos et decor humilitas adeo virum Dei sui iuris effecerat, ut quamvis multiplex in eo fulgeret praerogativa virtutum, haec tamen in eo tamquam in Minorum minimo praecipuum videretur assecuta dominium. In propria quidem reputatione, qua se fatebatur maximum peccatorum, prorsus nil erat nisi fictile quoddam et sordidum vasculum, cum in veritate vas esset sanctificationis (Ier 22, 28) electum, multiformis virtutis et gratiae ornatu fulgidum. Studebat quidem summopere in oculis suis aliorumque vilescere, defectus in se latentes publica confessione detegere, sed etiam dona Dei celare, ut nequaquam id pateret gloriae, quod occasio posset esse ruinae. Cupiens autem summam consequi humilitatem, se ipsum adeo studuit non solum superioribus, verum etiam inferioribus subdere, ut etiam socio itineris, quantumlibet simplici, obedientiam promittere solitus esset:df ut non tamquam praelatus ex auctoritate praeciperet, sed tamquam minister et servus etiam subditis ex humilitate pareret.

Sociam quoque sanctae humilitatis paupertatem excelsam perfectus Christi sectator caritate sibi studuit sic desponsare perpetua (Ier 31, 3), ut non solum pro ea patrem matremque reliquit (Mc 10, 7), verum etiam quae habere potuit universa dispersit. Nemo tam auri, quam ille cupidus paupertatis, neque aerarii custodiendi sollicitior quisquam, quam iste huius evangelicae margaritae: cum a principio Religionis usque ad mortem tunica, corda et femoralibus dives, in sola videretur gloriari penuria et egestate gaudere. Si vero pauperiorem se quempiam secundum exteriorem habitum cerneret, semet protinus arguens excitabat ad simile, tamquam si aemula paupertate concertans, vinci se in illo spiritus quadam nobilitate timeret. Quod eam ut pignus hereditatis aeternae omnibus caducis praetulerat, fallaces divitias velut feudum ad horam concessum nihil putans, hanc prae opibus magnis amabat et in ea cunctos optabat excedere is, qui ex ea didicerat inferiorem se omnibus reputare.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae