Quomodo Catholici et Prophetae Religionis fideles se post scelus Rouenense congregare sub charitate statuerint
Quomodo Catholici et Prophetae Religionis
fideles se post scelus Rouenense congregare sub charitate
statuerint
Plus
quam viginti tria milia Islamorum Missis in innumeris urbibus
Italicis, inter quas Roma, Augusta Taurinorum, Barium, affuerunt.
“Limen
sacrum, trans quod refugium quaerebet qui nazifascistos fugiebat
ait orationum praeses Yahia Pallavicini, transimus”.
Orationum
praeses in urbe Neapolitana Abdullah Cozzolino dicit: “
Colloquium cum catholicis certo non desinit, immo posthac fortius
fiet”.
Hic
actus episcopis Italicis significativus est.
Die
triginta uno Jiulii mensis praeteriti Islamicae gentes una cum
catholicis se congregaverunt pro orationibus communibus.
Gentes
Prophetae religionis invitatae sunt insequenti die ad Domini
Missam in urbibus Italicis et Francogallis et in aliis orbis
terrarum partibus, ut fraternitatis signum ostentarent. Haec
acclamatio, indecta a communitate Islamica Francogallica
post
scelus perpetratum contra sacerdotem catholicum, cui nomen fuit
Jacobus Hamel, accepta est a communitate Islamica Italica necnon
ab Episcoporum congregatione, cuius legatus, nomine Ivan Maffeis,
“actum maximum”, id potuit definire.
Actus
similes de regione ad alias se repercutiunt ad maiorem eorum
proximitatem instituendam.
“In
urbe Rouenensi – clamat praeses quidam orationum – nemo
mortem abire debet. Sectatores, qui sunt membra sodalitii nefarii
cui nomen Isis, falsam imaginem Prophetae religionis coram mundo
ostentant, quam viri vero religiosi spernunt. Actus bonae
voluntatis quem hodie omnes opponunt certissime irritum non
poterit facere modo definitivo terrorem a sectatoribus inductum.
At hic gestus idem, quem coram omnibus gentes bonae voluntatis
dant, signuum est per quod Prophetae religio vera in Europa
opponi minis sectatorum fanaticorum vult!”.
Romae
tres orationum presides Missae affuerunt i aede Sancta Maria
trans Tiberim collocata ut communitatem Sancti Egidii ad animum
sublevandum sustinerent. Considentes in prioribus sedibus, ante
maximam aram, in aede sacra, innumeri orationum praesides fuerunt
illo die, inter quos enumerandi sunt: praeses Islamicae aedis
quae invenitur in via Fraxinorum Centumcellarum; Mohammed ben
Mohammed Congregationis quae Ucoii appellatur legatus; Sami Salem
Islamicae
Sedis
dux, quae unvenitur apud Maglianam; Mohammed Hassan Abdelgaffar,
Islamicae sedis praeses, quae invenitur in via Candia.
“Hic
- declaraverunt – sumus in domo nostra. Hodie praesentia
nostra symbolica est, ut signum sit bonae voluntatis, sed multo
ab hinc tempore communio inter nos exstat. Religionibus pacem,
egalitatem, fraternitatem opus est ostendent. Oportet strenui
simus nos qui orationum praesides sumus contra terrorem allatum a
fanaticis sectatoribus. Etiam vos, Christi fideles, parati estote
ad hanc maledictionem eradicandam”. “Sumus hic ut
testimonium communionis demus maxime post scelus in urbe
Rouenensi perpetratum – dixit Mohammed ben Mphammed antequam
aedem sacram intranet -,ut proximitatem et communionem proferamus”.
Scripsit Iohannes Teresi
|