De Henrico Toti,
De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916
mortem obiit
Etsi militari gloria raro totus
Italorum exercitus eminuit, quidam tamen milites Itali non
defuerunt, qui ob suam ipsorum audaciam heroes aestimandi sint.
Quos inter fuit Henricus Toti.
Humillimo loco in Urbe anno 1882
natus iam adulescens admirabili constantia praeditus est adeo, ut
quibusdam in longis navibus sicut famulus nauticus multa itinera
fecerit. Ab anno 1905 in traminibus ferriviariis munera quaedam
explere coepit, praesertim sicut fornacarius, cuius negotium
scilicet in eo plerumque erat, ut carbonibus machinas curruum
tractorias impleret. Quodam autem die, dum Henricus munere suo
fungitur prope quendam traminum currum vaporarium, alteram
vaporitraham eisdem in orbitis, in quibus volutantur curruum
rotae, adventuram esse non animadvertit ideoque sinistrum huius
viri crus a tubis utriusque machinae tractoriae repulsoriis
compressum contritumque est.
Sectionem igitur chirurgicam
passus est ampliorem Henricus, cui postea in stationibus
ferriviariis laborare non iam licuit. Sed ipse animo non defecit;
immo birotarius factus est et quadam bicyclula, quam uno pedali
instruxerat, itinerandi studio captus est et anno 1911 aspera
gravioraque itinera suscepit: tantummodo insequenti anno in
Italiam rediit postquam- incredibile, sed verum- in Daniam et in
Finniam quoque pervenerat. Anno 1913 iter in Africam meridianam
facere voluit; sed tantum in Sudaniam pervenit, quoniam Britanni
eis regionibus praepositi nimis periculosum aestimaverunt iter,
quod Italus ille birotarius aliter perrexisset.
Die 24 Mai. 1915 etiam Itali
bello mundano se implicarunt statimque Henricus ut exercitui
conscriberetur ter nomen dedit suum. Sed ter non impetravit.
Ineunte autem anno 1916, favente Emmanuele Filiberto familiae
Sabaudae-Augustanae eodemque claro tertii peditum corporis (Italice:
Terza Armata) duce, in exercitum Toti ascitus est veluti 'civis
voluntarius' et paulo post cuiusdam cohortis plumatos milites (Italice:
'bersaglieri') birotarios colligentis particeps factus est.
Paucis post septimanis, commilitonibus plaudentibus, Henrico
cassis plumata adtributus est nec non stellulae veluti militis
insignia.
Die sexto mensis Augusti a. 1916
prope Santium (Italice: 'Isonzo') fluvium, qui non longe ab
oppido 'Monfalcone' decurrit, acriter Austrios milites inter et
Italos proeliatum est. In prima Italicarum copiarum acie erant
plumati milites, qui in hostium munimenta statim impetum fecerunt;
retro haud mansit Henricus, quin immo multos commilitones
praecessit atque impavide pyrobolos manuales iecit dum bis
vulneratur. Quem cruore conspersum gregalis amicus in foveam
trahere conatus est, ut ambo alios ictus vitarent; sed frustra.
Nam Toti, indomita vi incitatus se erigit et clamans "Non
morior ego!", subalare baculum veluti telum iactat contra
hostes dum glande plumbea iterum confossus cadit, plumatam
cassidem osculans.
Huius viri memoria ac heroica
virtus aureo nomismate, iubente ipso Victorio Emmanuele III, rege
Italiae, honestata est.
De hoc viro quaedam Anglice: http://tinyurl.com/jxswt7w
Italice: http://tinyurl.com/zh2a4m
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|