Temporis Elevatrum...
Volatus inter stellas et tandem in ungulas aquilae et in fauces ferocis draconis… Nemo nostrum tamen mortuus est, contra vixeramus per multa saecula, testes mortis Caesaris, “victimae” incendii Neronis, praedae murium in tempore pestilentiae, “pulchrae statuillae” in manibus Michaeli Angeli. Et postremo velut angeli volaveramus supra Romam…sedentes supra mobiles sellas cum calanticis gummeis et curiosis perspicillis. Omnia in “Temporis Elevatro” (=vehiculo temporis), cinematographo Romae ubi potes inire in tabulam cinematographicam et fieri tu ipse actor.
Post virtuale volatum, visitavimus musaeum quoddam, ubi amplecti sumus Mandelam, osculati sumus Brad Pitt, strinximus manum Summo Pontifici, icimus (sed solum ob ludum) Mussolini et Hitler. Non responderunt nobis… omnes enim erant e cera.
Extructum in 1958 a Fernando Canini (qui voluit imitari illa Lutetiae et Londinii), museum cerarum comprehendit multas statuas hominum in historia notorum (Iulius Cesar, Marcus Aurelius, Napoleon, Hitler, Mussolini, Churchill necnon pontifices et viri nostri temporis ut Mao Tse Tung et Barack Obama), scriptores, artistae et musici (Leopardi, Oscar Wilde, Josephus Verdi, Strauss, Leonardus a Vincis, clarus actor Albertus Sordi et Totò, comicus Neapolitanus) et postremo statuam Pulchrae Puellae Dormientis quam princeps, is quoque ex cera, spectat cum admiratione. Omnes statuae sunt, magna e parte, e cera, cum applicationibus capillorum etiam verorum et oculis ex vitro vel materia plastica.
Pulchra et Bestiae
Positum in vico “Eur” Romae, Museum Ethnographicum dicatum archaeologo Aloisio Pigorini (1842 - 1925) comprehendit, in duabus sectionibus, reliquia Neolithicae aetatis et manufacta variarum civitatum in orbe terrarum, ab illa Asiatica ad illam Australianam, ab illa Americana ad illam Africanam. Inter ista, personae festae et funereae, linter ad ambiendas insulas, aliqui cultelli ad caedendas victimas in sacrificiis et urnae funerariae cum formis variis. Ad nos accipiendos, sceleta quae faciebant “pulchram expositionem” sui, ad nobis monstrandam, nudam et crudam, naturam hominis.
“Capillatus” ante litteram, sed ne appellaveritis eum “filium florum”!
Postrema imago photographica cum calciatoribus Abellini (sed non fuimus iis bono auspicio in certamine contra gregem Senae) et saltationes viariae (street dance). Erunt fortasse uno die clari et... nos cum iis!
Scripsit grex discipulorum Lycaei Classici Abellinensis
|