Sacellum Miraculorum
Sacellum Sancti Severi, Neapoli, adiacens palatio familiae nobilis Neapolitanae, comprehendit operas sculptoreas ut “Christum velatum” et statuas figuratas ut “Pudicitiam”, “Frustrationem”, “Liberalitatem”, “Dominium sui ipsius” et “Amorem divinum”.
E statuis maxime digna visu est “Christus velatus”, opera Josephi Sanmartini. Repraesentatur Christus iacens in cubili, coopertus velo marmoreo, quod adhaeret perfecte corpori et vultui. Iuxta sunt corona ex aculeis, forceps et claves. Quod attinet ad velum aliqui dicunt id non esse mormoreum sed e texto serico converso in petram.
Magni ponderis est quoque statua “Pudicitia”, fortasse imago deae Aegyptiae Isidos. Apud mulierem, arbor vitae.
In fodina subterranea autem conservantur Machinae Anatomicae, hoc est ossa (sceletum) virorum et feminarum constituta erecte, cum venis et arteriis tamquam perfecte integris. Machinae efficiebantur a medico Panormitano nomine Giuseppe Salerno, ob iussum Raimondi Di Sandro ad millesimum septuagesimum sexagesimum tertium.
|
Alii putant Salerno diffundere in venis cadaverum mercurium aut metalla similia causa conservandi eos aeterne.
Secundum alios, agebatur de cera apium aut aliis colorantibus. In aliquibus machinis videbantur usque ad tempora recentiora etiam lingua et parvus foetus apud placentam apertam sed haec reliquia custodita secreto sunt.
|
Omnes Machinae Anatomicae collocantur in aula subterranea, avis imaginis resurrectionis et immortalitatis.
Scripsit Sara de Cerullis cum Mario Agostino, Xaverio Zarra et Lucia Mattera
|