Abhinc tria saecula,
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum
rege (1661-1715)
Abhinc tria saecula, i. e. Kalendis Septembribus a.
1715 vitâ functus est Ludovicus XIV Borbonius,
qui
anno 1638 natus erat et iam quinquennis, mortuo patre Ludovico
XIII, rex Francogallorum iuridice
creatus
est. Sed tantum ab anno 1661 veram potestatem
regiam obtinuit eandemque manu firmissima
usque ad mortem usurpavit ut Francogalli potentiores
fierent et sui ipsius gloria augeretur.
Ad hos fines adsequendos multa ipse bella movit maxime
cum Hispanis, Germanis, Batavis. Duas in partes tempus,
quo
is regnavit, dividi potest; primum usque ad annum circiter 1690,
cum Francogalli milites e bellis
plerumque
victores evaserunt itaque haud pauca regis incepta magno successu
probata sunt.
Postremis
autem ternis quaternisque regni lustris non omnia bene
Francogallis processerunt et ob rei
frumentariae
difficultates et propter vectigalia nimis aucta. Accedit quod
ineunte saeculo insequenti Francogalli
adversa
proelia passi sunt. Ludovicus uxorem duxerat Mariam Theresiam Absburgicam, quae
sex liberos peperit,
quorum
tamen nemo patri supervixit.
Aliis
ex mulieribus pater factus est duodecim quindecimve filiorum
filiarumque
(incertus
est horum liberorum numerus, quoniam aliquae earum feminarum etiam
cum aliis viris interdum
concumbebant).
Post
annum 1682 Ludovicus commorari in palatio seu castello
Versaliense coepit. Sed etiam
annis
insequentibus ea aedificia ampliata et mutata sunt alacri studio, in
quod cottidie amplius viginti milia
operarum
incumbere solebant. Hisce in aedificiis vitam degebant permulti
homines nobili genere nati, id est
comites,
duces, marchiones aliique, quos omnes rex ad suum ipsius
nutum facilius imperare poterat. Quare palatium Versaliense paene
symbolum factum est regiae potentiae ibique Ludovicus veluti
Sol
repraesentatus
est. Qui rex anno 1685 edictum Nannetense, quod Henricus IV,
eius avus, ad pacem Hugonotos
inter
et Catholicos firmandam concesserat, revocavit, ut Catholicis maior
potestas tribueretur.
Sed
omnes historici
putant
ex edicto illo abolito haud pauca damna in regnum orta esse,
propterea quod multi Hugonoti, qui variis in rebus
publicis
excellebant, alias in Civitates emigrare praetulerint. Utique Francogalli,
Ludovico regnante, ab omnibus
fere
Europaeis populis digni qui imitarentur putabantur: multa enim, quae
in Francogallia vigebant, etiam peregre vulgabantur; lingua in
primis, quae usque ad saeculum undevigesimum paene lingua
Europaea communis facta est.
Itaque
necessarie accidit ut Latina, quae saltem inter viros doctos
internationalis fuerat, paulatim locum, quem
honorifice occupaverat, Francogallicae
cedere coacta est. Exitum domesticae et externae rei publicae
gerendae
quodammodo improsperum
ostenderunt exsequiae Ludovici, qui, dum sacerdotes psalmum c. t.
‘De profundis’ canunt,
in
crypta ecclesiae sancto Dionysio dicatae tumulatur ibique sepultus mansit
usque ad Francogallicam publicarum rerum
eversionem,
cum omnia regum sepulcra ab eversoribus profanata sunt» (hisce
verbis concluditur liber c. t. ‘Ludovicus XIV’,
quem
conscripsit Joannes Baptista Wolf, historicus Americanus. Qui
liber Italice translatus est anno 1975, apud Garzanti,
Milano. Verba, quae
supra Latine reddidi, leguntur in pp. 680- 681 editionis
Italicae).
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|