SEXTI AFRANII BURRI MEMORIALIS LIBELLUS
1
Res
humanae fluxae et incertae sunt, divitiarum et honorum gloria inanis
et vana, hominum vita fragilis et caduca; sed, quasi ipsa non sit
doloribus satis referta, homo quoque homini saepe infensus est :
frater invidet fratri , filius patrem odit, hospes ab hospite tutus
non est.
Nunc
in civitate nostra videtur mihi nihil prisci et incorrupti moris
usquam superesse. Fraudes, proditiones, veneficia, caedes et omnis
generis scelera ita foedant Urbem, ut in odio venisse Superis humana
progenies videatur. Quis integer et probus, quis innoxius iure dici
potest?
Utrum
facta mortalium accidant fato et numine deorum an casu et fortuito,
mihi profecto scire non licet.
Fortasse
vitalis quaedam mens molem mundi agitat atque gubernat, hominum
facinora diiudicat, dat bonis praemia, poena post mortem afficit
improbos, qui hac in vita nefaria maleficia patraverint.
Etenim
pro certo habeo unicuique hominum in sese recipiendam esse aut
laudem bene facti aut scelerum obiurgationem.
Iam
dudum in animum meum ipse induxi nonnulla verba exarare, non ut mihi
honori ea quae perfecerim, sed ne dedecori , quae vitare nequiverim,
tribuantur: nihil acerbius quam immerito damnari vel infamia apud
posteros aspergi!
Compos
mei omnino sum. Dubitat calamus, cum trunca sit mihi dextera manus,
viget vero memoria rerum hominumque, quorum nomina non
praetermittenda arbitror.
Libellus
hic, die quodam futuro fidissimis amicis traditus, in vulgus non
efferetur nisi meam post mortem. Quae utinam provecta iam senectute
adpropinquet mihi, nisi gravi morbo diu laborandum sit .
***
Sexagesimum
primum annum ago, bona valetudine utor (tamen fauces meae duo iam
menses, qua de causa nescio, exasperatae tumidaeque sunt).
Decem
iam praeterierunt anni ex quo, Ti. Claudio et Servio Cornelio
consulibus, divus Claudius me, equitum tribunum antea et
procuratorem , novem cohortibus praetoriis sine collega praeposuit,
hortante uxore Agrippina, Germanici filia, eo consilio ut
disciplinam artemque militarem L. Domitio Enobarbo, adulescenti
filio e priore coniugio nato, praeciperem atque eum militiae
imperitum fulcirem. Eodem anno Domitio nondum XIV annos nato virilem
togam senatus decrevit, eumque principem
iuventutis consalutavit,
qui sibi nomen suscepit Neronem Claudium Caesarem.
Iam
pridem ab aerumnoso in insula Corsica octo annorum exilio revocatus
erat L. Annaeus Seneca, quem Agrippina dederat filio eloquentiae
praeceptorem atque philosophiae magistrum; cuius opera vero ipsa
quoque uteretur.
Hoc
statim contendere velim: me numquam provectae mihi dignitatis
beneficium aequitati atque probitati praetulisse. Numquam fidem
fregisse vel exuisse sacramentum , quod ipse dedi cum militibus
meis.
Tertium
post annum Claudius Caesar decessit, postquam Neronem, praelatum
legitimo et naturali filio Britannico fallacibus uxoris consiliis,
sibi filium adoptaverat eumque imperii heredem designaverat. Omnium
tunc opinio fuit Claudium, qui febri saepe diuque laboraverat, fato
occubuisse; mors eius vero in meam suspicionem veneficii ceciderat,
cum Agrippinae machinationum omnino ignarus non essem. Agrippina mihi
enim videbatur saepius dictitare, scilicet ut crimen a se removeret,
maritum valde fungorum edacem esse boletosque omnis generis crebrius
avidiusque comedere.
Quid
tamen praefectus praetorio agerem? Mihi neque mensa principis neque
nuptiale cubiculum in custodia erant.
Id
unum, quod iam oportebat, peregi. Ante d.III Idus Octobres, meridiem
circiter, cum Claudii mors publice nuntiata esset, apertis Palatii
portis, Neronem comitatus sum ante cohortem militum prope excubantium
qui, ad nutum meum, novo principi plauserunt, deinde lecticae
impositum ad castra praetoria transtulerunt. Ibi omnes milites eum
laete hilariterque imperatorem
acclamaverunt.
Patratum
a se veneficium aliquot post annos coram filio, materni beneficii
immemori,ipsa Agrippina patefecit.
***
Quis
infitietur prius regni quinquennium felix exstitisse? Seneca duce et
magistro, novus princeps bonas artes coluit. Nam L. Annaeus, elatus a
summa aegritudine exilii ad auctoritatis fastigium, Neronem non modo
eloquentiam et honestam comitatem, sed etiam clementiam,
temperantiam probamque regni administrationem ita docuit, ut
praeberetur quasi pristinae reipublicae imago: Licuit patribus
conscriptis antiquo suo munere fungi, licuit consulibus in Italia et
in publicis
2
provinciis
ius dicere; plebs quoque et ordo qui medius est liberalibus subsidiis
usi sunt.
Nero
Caesar ab omnibus fere colebatur, maxime a poetis et artium
cultoribus, quibus potissimum favebat quibuscumque ipse egregie
certabat. Nam optime didicerat versus facere et pronuntiare, fidibus
ac tibia canere, denique corpus ad numerum movere, tabulas pingere
caelataque opera affabre perficere.
Non
mihi invenusti, exempli gratia, videntur versus quos olim legendos
dedit .In iis volucres sacras tribus deabus pingit, quae in
iudicium de pulchritudine ante oculos Paridis comparuerunt
Colla
Cytheriacae splendent agitata columbae
sub
radiis terram lustrantibus. Enitet ultro
Iunonis
vario distinctus pavo colore
sidera
qui caeli cauda pulcherrima praebet.
At
cantum serum solet edere Palladis ales
nigrantesque
inter tenebras super arva vagari (1)
In
annos tamen ingenii ostentatio nimia facta est maiorque quam
principem deceret. Semel iterumque igitur eum Seneca hortatus est ne
ludibrio patribus populoque esse vellet.
Princeps
vero tunc liberalis, clemens munificus omnibus praebebatur.
Nunc
mihi videntur detractores quidam seduli statim in crimen vocare:
--At
veneficium insontis Britannici mox infamia principem aspersit et
eius rectores maculavit: te, Afrani, atque Senecam ipsum!-
Caveant
omnes ista stulta garriant! Secus accidit ac opinantur. Si L. Annaeus
illud veneficium animo perspexisset, haud dubie exprobrasset et
quacumque ratione devitare conatus esset. Ipse vero serius certior
factus sum Caesarem malis suasoribus aures praebuisse. Supplex eum
oravi ut innocentis vitae parceret, obsecravi ne bonam famam pii et
iusti principis apud populum macularet: mox scelus detegi posse
eiusque auctorem patefieri atque illius caedis conscientiam perpetuo
excruciaturam!
Verbis
meis princeps vehementer perturbatus est, sed, sceleris machinatione
iam incepta, mandatum revocare non poterat sine magno discrimine
suae ipsius vitae.
Attamen
causa prima huius necis Agrippina mater fuit et immodica eius
ambitio summam imperii pro filio obtinendi gerendique. Nero territus
erat maternis minis. Agrippina enim irata erat quod filius, quasi
auctoritatem matris contemnens, sperneret nobilem et probam Claudiam
Octaviam, quam antea uxorem duxerat atque, vesana libidine incensus,
delapsus esset in amorem Actis libertae. Simultas vero maxima facta
est cum libertum Pallantem, Agrippinae moechum, de cura aerarii Nero
dimovit, nec immerito, ut mihi videtur. Agrippina, magna ira incensa,
exprobrans scilicet ingratum filii animum, nunc dictitabat illum
contra ius regno potitum: esse Britannicum, Claudii filium,heredem
regni legitimum.
Quis
haec proposita adimendi regnum filio tantum simulata diceret?
Auctoritas matris magni tunc habebatur. Nero igitur sibi videbatur
quasi dimidiatus princeps ; nulla requies ei erat, donec Britannicus
viveret.
Nulla
vero fortasse erit, sic reor, donec ipse vivet! Ego autem excrucior
quod adulescentis ionsontis vitam servare nequivi.
***
Vasio,
urbs in Gallia Narbonensi sita, genuit me, equestri loco natum. Romam
me nondum decimum annum aetatis ingressum pater abducit.Iuvenilibus
annis magis militiae quam litteris operam dedi. Adulescens didici
nare, equitare atque armorum usus praecipuasque pugnandi rationes .
Nihilo minus pater, ratus quantum adiumenti ad rerum militarium
peritiam liberales doctrinae afferre possent, me idoneis magistris
quoque commisit. Enimvero valde errare putabat eos, qui adfirmarent
litterarum studia quandam animi mollitiem in homine ingenerare: non
molles vel delicatos existimabat eruditos homines, sed maioribus
virtutibus praeditos.
----------------------
(1)Primum
tantum versum a Nerone exaratum esse constat ( Cfr. Sen.Nat. Quaest.
I , 5 ). Ceteri vero ab Afranio Burro adpositi sunt.
3
Etenim
multa exempla huic sententiae fidem addunt. Ut cetera omittam,
laudabo tantum ipsum L. C. Germanicum, praeclarae famae poetam ac
summum ducem qui, nisi et ipse turpi veneficio oppressus esset,
maiora etiam virtutis documenta praebuisset.
Magistri
me docuerunt grammaticam dicendique artem.
Rerum
scriptorum opera atque Vergilii Aeneida pluries perlegi permultosque
versus memoriae mandavi. At ceterorum quoque poetarum carmina me
valde delectaverunt, quos, brevibus otiis usus, perlegere numquam
intermisi . Horatius poeta assidue monet brevem esse homini lucem
vitae; omnibus bonis ut fruamur, dum licet, edocet . Ovidius vero
(procul a suis misere obiit) inter alia aetatem nostram bene
effingere videtur:
Imminet
exitio vir coniugis, illa mariti,
lurida
terribiles miscent aconita novercae;
filius
ante diem patrios inquirit annos.
Victa
iacet pietas..
In
studium rhetoricae et philosophiae aliquamdiu incubui: minime tamen
vir facundus vel disertus videor, immo vero, ob nimiam fortasse
prudentiam, breviloquentis nomen consecutus sum.
Cupidus
gloriae semper fui; procedentibus annis vero intellegi gloriam tantum
ex animi virtute oriri. Magnae utilitati fuit mihi amicitia Senecae,
quocum semper consensi in omnibus negotiis gerendis. Numquam virum
vel prudentiorem vel facundiorem inveni.
Praefectus
praetorio, pro meis viribus curavi ut utilitati publicae prodessem.
Dummodo communi bono faveatur, nempe multa reticenda, multa etiam
dissimulanda. Saepe ex malis minima eligere cogimur.
***
Nemo
putet me odium in Agrippinam Augustam habuisse vel in aliis aluisse.
Praestans
illa fuit et forma corporis et alacritate ingenii . A pueritia omnia
incommoda vitae fortiter adierat; calamitates magnas, exilium et
propinquorum caedem, sub Tiberio Caesare strenue ferre adsueverat.
Numquam eius animus abiectus, numquam fractus; quin etiam sensim
coepit attolli magnamque concipere spem.
Ingens
erat ambitio atque cupiditas honorum et regni indomitae illi mulieri
. Auxilio liberti Pallantis,
quem
princeps magni ducebat, Claudio Caesari, patruo suo, nupserat, ut mox
filius rerum potiretur.
Cum
alacriter laborans hoc obtinuisset, verba suaque consilia a Nerone
tunc neglegi molestissime ferebat.
Post
Britannici mortem non eadem fuit in filium, filius autem matrem
formidare coepit.
Nemo
putet me Agippinam odisse, quin etiam olim a certa morte eripui. Nam,
paulo post, cum Nero suspicaretur-- propter malas artes Iuniae
Silanae et clientium eius, Iturii et Calvisi, necnon scelesti Atimeti
liberti-- Agrippinam nupturam esse Rubellio Plauto, cuius mater divi
Augusti progenies erat, ut eum ad summam rerum in loco filii
extolleret, extemplo Nero utrumque necare statuit ac sine dubio hoc
facinus patravisset, nisi ipse firmiter obstitissem, haec adfirmans:
Haud praebendae sunt aures, domine, iis qui linguam habent malam.
Certa indicia ac testimonia sceleris ante invenienda. Cuicumque,
nedum matri, ius defensionis concedendum !
Iussu
Neronis Agrippinam ipse acerbe interrogavi, coniurationem in filium
obiectans.
Crimen
tam superbe respuit, mala consilia tam bene detegit, ut intelligerem
eam nihil in filium moliri: capitis absoluta est multatique sunt
autem vel vinclis vel exilio, qui eam
falso
proditionis crimine apud principem insimulaverant.
Hoc
loco ecce denuo vox me in iudicium vocantium:
-Tres
post annos tamen, Afrani, passus es hoc immane scelus patrari ac
pervulgari sub specie voluntariae mortis, quasi ipsa sese puniret
quod non esset assecuta propositum filii necandi .
Huius
necis memoria me vehementer perturbat. Quamvis mulier illa nimiam
auctoritatem sibi tribueret atque infenso animo assidue instaret,
eius mors omnino vitanda erat. Ubinam gentium filius mentis bene
sanae matri mortem conscivit? Immanitatem sceleris, licet in annos
pavidior
idemque crudelior fieret, et ipse certe
intellexit.
Patratae
morti nullum remedium tunc iam inveniri poterat. Nero autem valde
periclitabatur, si nex
matris
innotesceret. Omni igitur ope ,ne Caesar pessum isset una cum domo
sua, nisus sum.
Meo
officio fungens ,quid aliud agerem?
4
Viginti
et duo fere annos natus erat princeps. Rerum scriptores narrent eum
iam non fuisse in A. Burri tutela, immo vero in Poppeae Sabinae
potestate, cuius insano amore flagraret.
Hoc
quoque referat historia: Afranium Burrum omnesque eius milites iussa
necandi Germanici filiam firmiter reiecisse!
***
Adhuc
dolent mihi fauces, glutiendi quadam difficultate laboro nec remedia
prodesse videntur: at dolor, ut saepius ait Seneca, fortiter nobis
ferendus . Afrani, hortatur interdum, animo magno fortique sis!
Aderit calor aestivus: aberit cito dolor tibi!
Hoc
in homine isto maxime admirandum puto, quod haud magistrum vitae
semetipsum proponit, sed valde emendandum existimat. Quamvis
ditissimus sit principis largitionibus aliisque negotiis feliciter
susceptis, bene novit magnas divitias philosopho necessarias non
esse, aliquando etiam nocere. Domus eius splendida, sed ille frugi
est, liberalis in egentes; ludos circenses cruentos odit ac
vituperat, humaniter servos tractari exoptat; vitae tempore bene uti
docet paratosque mortem obire.
Quattuor
abhinc annos P. Suillius , cum se laesum putaret a lege Cincia
de muneribus (qua
statuebatur
ne
quis,
ob
causam orandam, pecuniam donumve acciperet), quae, Seneca favente,
per senatusconsultum iterum valere coepit, conatus est perfidis
criminationibus dignitatem minuere nomenque Senacae foedare.
Frustra,
quia omnia eius crimina ad irritum ceciderunt idemque Suillius, qui
antea infamis delator sub Claudio fuerat ac proconsulatum in Asia
sordide gesserat , repetundarum et peculii condemnatus , in exilium
ad Baleares insulas eiectus est, dimidia parte eius rei familiaris
adempta.
***
De
recentioribus casibus nunc dicam. Principatus et senatus, quod valde
dolendum est, magis in dies dissident. Princeps iam nullum frenum
libidinibus suis accipit. Rei publicae administratio parum sibi curae
esse videtur. Histrio vel citharoedus vel etiam auriga clamores
turbae efficere mavult. Opportune contingit ut iuxta eum interdum
Petronius versetur, quem princeps magni facit ac libenter elegantiae
accipit arbitrum . Pulchritudinis
enim
cultorem, verbis et exemplis , eum dixeris. Antea proconsul in
Bitinia muneribus suis functus erat omniaque bene gesserat.
Vir
singularis et subtilis ingenii habetur atque non contemnendus poeta.
Intemperantiam principis, non morose sed facete aliquando cohibet.
Maiore quam Seneca, cuius habitus vitae dissimillimus, apud principem
auctoritate valet.
Sed
Caesar maxime iam subiectus videtur imperio Poppeae, procacis
venustatis mulier, quam perdite amat.
Timeo
igitur ne misellae Claudiae Octaviae non parcat. Sterilitatis causam
interponens, eam e matrimonio dimittere statuit, scilicet ut Poppaeam
uxorem ducere possit.
Magno
afficior maerore mecum ipse cogitans C. Octaviae casus adversos .
Nondum vicesimum
secundum
annum explevit. Virgo tenella connsobrino nubere coacta est, nomini
familiae tantum inserviens.
Maritus
autem vitiis indulgens tot per annos eam abhorruit, turpibus
amoribus devinctus.
Aequo
animo in sua sorte quiescit mitis et patiens, umbratilem vitam
agens, caritate carens, laetitiae expers matris pupulum suum alentis.
Olim
ad me conversa :Suntne, Afrani, tibi liberi? Mihi respondenti:
Non sunt, domina, parumper meditata: At filius, inquit quasi
sibi loquens, amplexu...dulcedine amoris fovendus, et osculis et
blanditiis matris...
Visa
est mihi aeque memor ac immemor.
***
Quamquam
Caesar semet facilem et benignum nobis ostendat, cum mea tum Senecae
consilia aegre iam ferre videtur. "In quo peccavimus?- ex
Seneca quaesivi. Maeste oculos in me coniecit, nihil mihi tunc
interroganti respondit. Postridie tamen pressa voce : Iam
nobismet ipsis, Afrani, cavendum!
Repperi
discidium nuper ortum esse inter Caesarem et Lucanum, cuius pater
M.A.Mela frater Senecae est. Adulescens ingenii praecocis ac
vehementis, iamque omnibus clarus poeta, cohorti
5
amicorum
a Nerone additus erat, qui eum etiam quaestura honoravit.
Invidiane
Caesar movetur ? Laesumne sese habet quibusdam dictis vel versibus?
An Lucanus ipse quamdam iniuriam sibi factam a principe putat?
Nondum
legi recentiora eius carmina nec
Bellum civile, cuius
tres libri iam editi sunt.
Abhinc
unum mensem eum in foro inveni . Ave, Afrani, macte virtute
esto! inquit et mihi facete resalutanti : Ave, alter Vergili!
respondit Musa Vergilii a musa Lucani valde dissidet. Ille
nasciturum Romae imperium cecinit, ego vero, Afrani, periturum .
Haec Senecae rettuli, qui sic mihi prompte explanavit: Cerebrosus
ille pompeianus in malam crucem abire periclitatur!. Verba
utriusque mihi non satis perspicua visa sunt, tamen tunc nolui rem
penitus investigare.
Utinam
hanc litem Seneca componere valeat.
Tributis
mercibus adventiciis nuper deminutis, optimates magnum detrimentum
accipere aestimaverunt. Senatus, suae ipsius utilitati tantum
consulens, superbus et insolens factus est. Multi a principe, plures
a patribus damnati sunt. Superioris anni clades immanis servorum
digna est quae memoria posteritatis custodiatur: cum Pedanium
Secundum, praefectum urbis, domi suae servus interfecisset,
quadringenti servi ad supplicium tracti sunt . O facinus turpe et
indignum! Nulla misericordia erga insontes, nulla erga pueros et
mulieres. Maior senatum miseratio movisset, si animalia mactanda
fuissent!
***
Illud
etiam vereor ne saeviatur in sectam eorum qui Christiani appellantur,
quique vulgo necnon quibusdam magistratibus invisi sunt, quod eorum
religio seditiosa et quasi exitiabilis superstitio iudicetur. Ii
tamen nihil nocere mihi videntur. Nam compertum habeo illos, qui
pauperes plerumque sunt, tranquille placideque ante ortum solis die
statuta in quadam domo congregari. Ibi, quasi fraterna caritate
sociati, dividunt panem et dapes, orant, laudem Christi, quem Dei
filium ducunt, submissa voce canunt. Sese autem hoc sacramento
invicem obstringunt: ne latrocinia vel furta vel adulteria vel alia
peccata committant. Deinde tacite domos revertunt.
Romae
adhuc omnium deorum cultus benigne acceptus est. Curnam alio modo
erga illos agendum est?
Ceterum
ipse, iussu Caesaris, iudex exstiti cuiusdam Iudaei, Tarsi in Cilicia
nati, cui nomen Saul vel Paulus, qui istius religionis sectator et
vulgator esse cupit non modo Iudaeis sed, sicut ipse asseverat,
omnibus gentibus. Is, parvae staturae sed vividi ingenii vir, cum
Ierusalem in vincula coniectus esset, quod eius dicta et acta
Synedrio impia visa essent, cumque in magno vitae discrimine
versaretur, Caesaris tribunal appellavit adfirmans se civem Romanum
esse.
Praelongo
igitur cursu ac periculorum pleno Romam deductus est per Iulium,
Augustae legionis centurionem.
Causa
criminis cognita, ex eo quaesivi: "Cur flagitasti huc adduci?"
" Gratia et pax tibi, frater" respondit. "Deus summam
potestatem in homines tantum Caesari tribuit". "Caesaremne
ergo vereris atque Romae leges servas?" "Ita plane:
Caesarem eiusque magistratus verendos et colendos esse censeo. Sive
voce sive scriptis, ne quid contra leges Romae committant, omnes
fratres in Christo hortor". "Abi" inquam. "Dabo
militem qui custodiet te domi commorantem. Ibi libere tibi agere
licebit".
Mihi
relatum est illum hospitio suo multitudinem hominum excipere, quibus
regnum Dei praedicat sine ulla prohibitione.
***
Heri
in lectulo iacentem me visit Seneca nuntiavitque Caesarem certiorem
factum esse me aegrotare et medicos peritos missurum, ut ex morbo
recreari possim. Mihi bonam valetudinem optavit addiditque se iam
senem esse nec quicquam posse sine me.
Hodie
mane ad me venerunt medici qui medicamen palato illeverunt. Caesarem
ipsum cito ad me venturum esse nuntiaverunt.
Non
remittuntur tamen dolores, immo vero toto corpore eos serpere sentio.
Vires me deficiunt.
Nunc
vel scribere multi laboris est. Mihi videtur....
----------------------------------------------
Civitati
grande desiderium eius mansit
per
memoriam virtutis. (Tac.
Ann. XIV 51,2)
Libellum
hoc invenit
Gratianus Dall'Ava
Scripsit Gratianus Dall'Ava
|