SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
Dei
gratiā fretus beatus Franciscus, sed etiam auctoritate Romani
Pontificis, multa cum fiducia iter ad vallem Spoletanam versus
arripuit, ut evangelii perfectionem, quam mente conceperat et
professione voverat, facto perficeret et verbo doceret. Mota
quoque cum sociis quaestione, utrum inter homines conversari an
ad loca solitaria se conferre deberent, cum per orationem divinum
super hoc beneplacitum requisisset, intellexit se ideo missum
esse a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus
conaretur auferre. Magis igitur aliis quam sibi soli vivere
eligendum esse decernens, recollegit se in quodam tugurio relicto
prope Assisium, ut ibi secundum sanctae paupertatis normam cum
fratribus viveret et verbum Dei pro loco et tempore populis
praedicaret.
Factus
igitur praeco evangelii, circuibat civitates et castra, idque non
cum doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus (1C
2, 13) annuntians regnum Dei (L 9, 60), Domino dirigente
loquentem revelationibus praeviis et sermonem confirmante signis
sequentibus (Mc 16, 20). Cum enim semel, ut ei mos erat, pervigil
in oratione persisteret, corporaliter absens a filiis, circa
mediam noctis horam, quibusdam e fratribus quiescentibus,
quibusdam orantibus, currus igneus miri splendoris, super quem
ille sedebat et globus ad modum solis lucidus, per ostiolum
habitaculi fratrum ingressus, huc atque illuc per domicilium ter
se convertit; ad cuius contuitum stupefacti sunt vigilantes,
excitati simul et exterriti dormientes nec minus senserunt cordis
claritatem quam corporis, nam ex virtute mirandi luminis alterius
alteri conscientia nuda fuit. Intellexerunt enim concorditer
omnes, sanctum patrem Franciscum in tali ostensum effigie, sibi
esse demonstratum a Domino, ut qui in spiritu veniens et virtute
Eliae (L 1, 17), spiritualis esset princeps militiae effectus.
Reversus autem vir sanctus ad fratres, coepit confortare illos de
ostensa eis caelitus visione, coepit quoque conscientiarum eorum
secreta rimari, sed etiam futura praedicere, ut claresceret,
Eliae spiritum super eum quievisse (4 Re 2, 9. 15).
Religiosus
quidam ex ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali
quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans,
ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per
nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere
vellet. Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa,
panis micas accepit et cum oleo sumpto ex lampade, quae coram
Sanctae Mariae ardebat altari, commiscens, quasi quoddam
electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit, dicens:
Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua
illum
Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, sed etiam
robustum bellatorem effectum aciei nostrae constanter adiunget.
Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione
confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et
corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti
Religionem ingressus, longo tempore loricam portaret ad carnem,
et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret
nec coctum quidquam gustaret.
Illo
quoque tempore sacerdos quidam e civitate Assisii, Silvester
nomine, vir utique conversationis honestae ac simplicitatis
columbinae, vidit in somnis (Gen 28, 12) regionem illam totam a
dracone immenso circumdari, prae cuius taeterrima horridaque
effigie diversis, ut videbatur, mundi climatibus propinquum
imminebat excidium. Contuebatur post haec crucem auream atque
fulgentem procedentem ex ore Francisci, cuius summitas caelos
tangebat (Gen 28, 12), et brachia protensa in latum usque ad
mundi fines videbantur extendi, cuiusque aspectus praefulgidus
draconem illum taetrum et horridum penitus effugabat. Hoc cum
sibi tertio monstraretur, intellexit vir pius et Deo devotus, ad
hoc Franciscum destinatum a Domino, ut gloriosae crucis assumpto
vexillo, draconis maligni robur elideret et veritatis fulgoribus
mentes fidelium instrueret. Quod cum viro Dei et fratribus
narrasset per ordinem, non multo post tempore saeculum relinquens,
vestigiis Christi, beati Patris exemplo, sic perseveranter
adhaesit, ut eius vita in Ordine veram reddidit eam, quam in
saeculo visionem habuerat.
Frater
quidam, Pacificus nomine, cum adhuc saeculariter vivens fratrem
Franciscum vidisset apud castrum Sancti Severini praedicantem in
monasterio quodam, facta manu Domini super ipsum (Ez 1, 3), vidit
illum quasi duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum
crucis signatum, quorum unus a capite usque ad pedes, allter
autem a manu in manum per pectus tendebatur. Non noverat illum
facie, sed tanto monstratum miraculo mox cognoscens, valde
obstupuit, et verborum eius virtute compunctus et territus,
tamquam si esset gladio spiritus ex ore eius procedente
transfixus, saecularibus pompis omnino contemptis, beato Patri
professione adhaesit. Is postmodum in omni Religionis sanctitate
proficiens, antequam fieret minister in Francia siquidem
primus ibi ministri gessit officium meruit magnum Tau in
fronte (Ez 1, 3) Francisci videre, quod colorum varietate
distinctum, faciem eius miro venustabat ornatu. Hoc autem signum
vir Dei magno venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio,
actionum praemittebat initiis, et in eis quas dirigebat ex
caritate litterulis, manu propria subscribebat, tamquam si omne
eius studium esset iuxta propheticum dictum signare Tau super
frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Ez 9,4), ad Christum
Iesum
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|