Venetiarium biographia
Venetiarium
biographia
Modo divulgata est editio
Polona (translatore Thoma Bieroń) libri Petri Ackroyd Venetiae.
Biographia (Anglice: Venice. Pure City), Anglice
primum anno 2009 in lucem dati, post magnum successum eiusdem
auctoris primi huius generis libri, i.e. "biographiae"
Londinii.
Historiae Londinienses domini Ackroyd
sunt vero miraculum miraculorum, cum Venetiis autem ei adhuc bene,
sed iam non tam optime contigit. Genius loci Venetiarum quasi in
libro adest, sed, rogant nonnulli, estne hic verus huius loci
genius an imago eius, quae in mente tantum Ackroydiana exstat?
John Julius Norwich, diurnarius-aestimator "Telegraphii"
Britannorum suspicitur Ackroyd non satis... se delectasse
Venetiis ac verisimiliter non satis temporis ibi trivisse.
Sine dubio multae cogitationes
Ackroydianae sunt ad rem factae, sicut thesis de "urbe-pantopolio,
quae in fine venum dedit [peregrinatoribus pecuniosis] sui ipsius
animam ", nam fere nemo incola verus hodie Venetiis remanet,
adsunt ibi tantum peregrinatores necnon laboratores industriae
periegeticae, ut caupones, operarii deversoriorum aut gondolieri.
Norwich citat errores factuales ab
Ackroyd in scirbendo commissos, cum dicit e.g. in pictura
Tintorettiana "Paradisus"...figurae sanctorum Theodorum
et Marcum necnon Moysis et Christi ad se invicem spectant iisdem
e locis, ut ab ipsis nominatae ecclesiae in urbe; quod verum
minime esse. Aut cum narrat de oppugnatione urbis ab Austriis
anno 1849, contra veritatem dicens: icta pyrobolis sunt omnia
palatia iuxta Canale Grande posita. Aut alibi, de optima
urbis charta delineata anno 1500 manu Jacobi de Barbari, quam
putat esse sine ulla destinatione practica. Deesse quoque quartam
navem ecclesiae cathedralis insulae Torcello.
Ego insuper inveni duo menda, quae ad
Latinitatem/Graecitatem spectant, nam his linguis plane auctor
non callet. Dicit enim verbum 'pantomimum' provenisse e... Pantal(e)one,
una personarum commoediae popularis (commedia dell'arte),
quod genus commoediae natum esse Venetiis; ignorat Ackroyd ita
ludum pantomimicum claram originem Graecam habere. Simili modo de
etymologia duarum personarum maxime in usu tempore carnelevarii,
i.e. bauta et larva, cum disputat, de prima
dicit eam originem habere in voce "bau bau!" puerorum
secum ludentium, quam vocem putat esse quasi... pipiatum (avi-
ergo, non, ut est re vera baubatio, cani-similem); de larva autem
miratur, ne ad larvas (sensu infantium insectorum) id verbum
spectare, plane nesciens principalem verbi larva significationem
(=umbra mortui), optime cum aura saturnalium congruentem. Talibus
mendis sunt nonnulla in libro.
Rebus ita stantibus timeo ne dominus
Ackroyd casu consilia capiat "biographiam" urbis Romae
scribendi...
Nihilominus,
legi librum maxima cum iucunditate, permulta didici. Valde
aestimo levitatem styli Ackroydiani: verba fluant suaviter quasi
in fabula puerili.
Scripsit Iconoclastes
|