Annus
2 0 1 6


SUFFRAGATRIX

SUFFRAGATRIX

Fabula ineunte saeculo XX in Britannia agitur, cum primi tumultus a feminis excitabantur ut ius suffragii obtinerent. Primas partes quaedam lavatrix Matilda Watts (Carey Mulligan) agit, quae in lavatorio operam dat. Cum missa sit ad ferendos pannos paratos in quandam domum, inter feminas reclamantes pro iure suffragii obtinendo nolens interest. Ea vitam laboriosam ducit sed satis quieta, concorditer et mutuo amore cum viro et filiolo. Ab illo tempore eius modus vivendi ac sentiendi mutat. Altera lavatrix , Viola ( Anne-Marie Duff) vehementer Matildam hortatur ut ad pugnam femineam se tradat, quae autem quam potest suffragatrices adiuvat, inter quas non modo humiles feminae, sed etiam superiore loco natae (Helena Bonham Carter, Meryl Streep) inveniuntur. Post aliquantum in vincula coniecta est, in magnum dedecus incurrens, adeo ut vir tandem eam recuset et domo expellat. Vel maxima feminarum pars illam obiurgat atque ut inhonestam repulsat. Quod maxime commovetur, filius ab alia familia divitiore adoptatur, concedente viro, cum matri huic rei obstare non liceret. Luctans continenter cum auctoritatibus et virili excellentia ad vitam miseram carente domo deducitur. Una cum socia acerrima demum reclamationem apud hippodromum apparat quo etiam rex conventurus est. Comes sua sponte ante equites opponitur ac mortifere prostratur. Eius obitus ad suffragium femineum in Britannia Europaque viam patefecit .

Praeter feminas pro iure suffragii pugnantes, pellicula magna vi condiciones vivendi operatricium ante unum saeculum ostendit, cum, carente legum tutela, nimio labore et morbis ipso operae generis effectis opprimerentur.

SUFFRAGETTE, REGNUM UNITUM 2015

Regimen spectaculi: Sarah Gavron; scriptor scaenarum: Abi Morgan; artifices scaenicae maximi momenti: Carey Mulligan; Anne-Marie Duff; Helena Bonham Carter, Meryl Streep; histriones maximi momenti: Blendan Gleeson, Ben Whishaw.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae