SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
Trium
ecclesiarum consummato iam opere, cum in ea quae erat Virginis
Mariae, moraretur assiduus, illius Matris suffragantibus meritis,
viam perfectionis invenire meruit per infusum sibi divinitus
spiritum veritatis. Cum enim quodam die inter sollemnia Missarum
legeretur Evangelium illud, in quo discipulis ad praedicandum
mittendis datur norma vivendi, ne scilicet possiderent aurum vel
argentum neve in cinctoriis pecuniam nec peram deferrent in via
neu duas haberent tunicas nec calceamenta nec virgam (Mth 10,9-10),
mox horum verborum auditu tanta eum virtute Spiritus Christi
perunxit et induit, ut in formam vivendi praefatam non solum
notitia et affectu, sed etiam vita et habitu transferret. Statim
enim caligas deposuit, reiecit baculum, peram pecuniamque, et una
contentus tunicula, dimissa corrigia, pro cingulo funem sumpsit,
omnem sollicitudinem cordis apponens, qualiter audita perficeret
et apostolicae regulae semet per omnia aptaret.
Denique
Spiritus Christi vi flammea totus accensus, coepit ut alter Elias
veritatis aemulator exsistere, coepit etiam aliquos ad iustitiam
inducere, coepit quoque ceteros ad poenitentiam invitare. Erant
autem eius eloquia non inania nec risu digna, quod erant virtute
Sancti Spiritus plena, erant medullas cordis penetrantia, ut
etiam in vehementem stuporem audientes converterent et
obstinatorum mentes mollirent efficaciter. Innotescente enim apud
multos sublimi eius sanctoque proposito tam ex doctrinae
simplicis veritate quam vitae, coeperunt eius exemplo viri quidam
ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus, habitu
vitaque coniungi, quos Fratres Minores vir humilis censuit
appellandos.
Fratrum
vero iam consummato senario, cum pius eorum Pater et pastor locum
solitudinis nactus, vitam deploraret adolescentiae non sine
quadam culpa transactam, sed etiam sibi et proli, quam ‘in
Christo genuerat’ (1Cor 4, 15), veniam postularet et gratiam,
eminenti in eum superveniente laetitia, certus factus est de
remissione plena omnium delictorum, usque scilicet ad ‘quadrantem
ultimum’ (Mth 5, 26). Tum raptus supra se et in quoddam lumen
totus absorptus, luculenter conspexit ea, quae circa se
fratresque futura erant;
sicut
ipse postmodum, Ordinis profectum et dilatationem proxime futurum
annuntians, fratribus comiter reseravit. Cum autem ad duodenarium
crevissent, disposuit Dei famulus cum illo coetu Sedem adire
apostolicam, ut ostensam sibi a Domino normam vivendi, quam et
brevi sermone conscripserat, suppliciter et instanter posceret
eiusdem supremae Sedi illi proponat approbandam.
Properantem
itaque illum cum sociis ad conspectum Summi Pontificis, domini
scilicet Innocentii tertii, praevenit eum dignatione clementiae
‘Dei virtus et sapientia Christus’ (1Cor 1,24), suum per
visionem monens vicarium,
ut
supplicanti pauperculo et placidum daret auditum et benignum
praeberet assensum. Vidit enim in somniis Pontifex ipse Romanus
Lateranensem basilicam ruinae fore iam proximam, quam quidam homo
pauperculus, modicus, et despectus, proprio dorso submisso, ne
caderet, sustentabat. Cum igitur in fratre Francisco sapiens
contemplaretur antistes simplicis animi puritatem, mundi
contemptum, paupertatis amorem, propositi perfecti constantiam,
animarum zelum ignitumque voluntatis sanctae fervorem: „Vere
– inquit – hic est is, qui opere ac doctrina Christi
sustentabit Ecclesiam”. Proinde ad eum devotionem concipiens ac
petitioni eius per omnia se inclinans, approbavit Regulam, dedit
de poenitentia praedicanda mandatum, postulata tunc cuncta
concessit et plura se concessurum in posterum promisit.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|