Bulgari habent tempore carnelevarii –
Kukeri sive dionysia hodiernorum
Bulgarorum
Bulgari
habent tempore carnelevarii – quod tempus apud eos serius
nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon calculationem
diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis
Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) –
festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum"
sive "satyrorum" saltantium. Quos incolae putant morbos,
strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi" visitant
omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes –
magna pars saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis
Threiciis, ex quibus ceterum festum kukeri secundum
anthropologos originem trahit.
Nomen autem kukeri e Latino cuculla
provenisse putatur, ergo verisimiliter e tempore gubernationis in
hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum nomen festi esse dervishi
– re vera praeter "pilosos" pompae adsunt saltatores
cucullis altissimis quasi-dervishianis ornati: videlicet miscetur
hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico.
Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones) et Hispanis
(zaramacos).
Officialis hodie causa kukeri
celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani
ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti – tunc,
post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta
est.
Scripsit Iconoclastes
|