Annus
2 0 1 6


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)

Egressus quondam ad meditandum in agro, cum ambularet iuxta ecclesiam sancti Damiani, quae minabatur ruinam prae nimia vetustate, eamque causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi, non modica est in orando suavitate repletus. Cum autem oculis intenderet in crucem Domini, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo dilapsam corporeis audivit auribus ter dicentem: „Francisce, vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur!”. Ad cuius stupendae vocis commonitionem mirificam vir Dei primum quidem perterritus, dehinc gaudio et admiratione repletus, protinus surrexit, totum se recolligens ad perficiendum mandatum de reparanda materialis ecclesiae domo, etsi principalis intentio verbi ad eam ferretur, quem Christus sui sanguinis acquisiverat pretioso commercio (Act 20, 28), sicut eum Spiritus Sanctus postea docuit, et ipse familiaribus erat revelaturus.

Mox itaque cunctis argenteis pro Christi amore distractis, ecclesiae praefatae sacerdoti pauperi ad illam reparandam et pauperum usum pecuniam obtulit, eum rogans, ut se illic ad tempus morari permitteret.

Acquiescente autem illo de mora, sed timore parentum recusante pecuniam, verus ille iam pecuniarum contemptor, in quandam fenestram pondus metalli proiecit. Sentiens autem, ex hoc adversum se patris concitatum esse furorem, ut irae locum daret (Rom 12, 19), diebus aliquibus in quadam occulta fovea ieiunans oransque latuit, et

tandem spirituali quadam repletus laetitia et virtute indutus ex alto (Luc 24,49), fiducialiter prodiit et oppidum intravit. Quem cum iuvenes cernerent facie squalidum et mente mutatum ac per hoc alienatum putarent a sensu lutoque platearum velut stultum impeterent et clamorosis ei vocibus insultarent, famulus Domini nulla prorsus fractus vel mutatus iniuria, ut surdus transibat in omnibus.

Prae omnibus autem pater eius furens ac fremens, tamquam si naturalis esset miserationis oblitus, pertractum domi filium verberibus angere coepit et vinculis, ut corpus eius per molestias atterens, ad mundi blanditias animum inclinaret. Experientia tandem certa cognoscens Domini famulum ad quaecumque aspera pro Christo perferenda promptissimum, cum liquido cerneret, eum revocare non posse, coepit eum coagere, ut coram episcopo civitatis in manus eiusdem patris renuntiaret hereditario iuri omnium facultatum. Ad quod exsequendum Dei servus ultro se offerens, mox ut pervenit ad praesulem, statim vestimenta cuncta deposuit, amore illius nudari non horrens, qui nudus pro nobis in cruce pependerat.

Ita solutus vinculis terrenarum cupidinum, cum, civitate relicta, securus et liber laudes Domino in medio nemorum Francica lingua cantaret, occurrentibus sibi latronibus, magni Regis praeco non timuit, nec a laude cessavit, utpote qui viator seminudus et vacuus erat et apostolico more gaudebat in tribulatione (2 Cor 7,4). Postea vero humilitatis amator ad obsequendum leprosis se transtulit, ut cum

miserabilibus et abiectis personis servitutis iugo se subderet, sui mundique contemptum perfecte prius ipse disceret quam alios doceret.

Cum autem prius eos super omne hominum genus horrere soleret, diffusa in eum copiosius gratia, corde tam humili se illorum mancipavit obsequiis, ut lavaret vel pedes et ligaret ulcera et educeret putredinem et saniem abstergeret. Inauditi quoque fervoris excessu ulcerosarum plagarum ruebat in oscula, os suum ponens in pulvere, ut saturatus opprobriis (Lam 3, 29. 30), carnis supercilium legi spiritus subiceret et sui dominium possideret pacifice.

Cum igitur iam esset in Christi humilitate fundatus ac paupertate dives, quamquam nil prorsus haberet, reparationi tamen ecclesiae, iuxta datum sibi e cruce mandatum, adeo sollicite coepit intendere, ut et corpus attritum ieiuniis oneribus lapidum subderet et subsidia non abhorreret deposcere etiam ab eis, apud quos consueverat abunde conversari. Devotione quoque sibi assistente fidelium, qui praeclaram in viro Dei iam coeperant novisse virtutem, non solum sancti Damiani, sed etiam sancti Petri et Virginis Mariae ruinosas derelictasque resarcivit ecclesias, ut quae per eum in posterum Dominus spiritualiter operari disponeret, ea sensibili foris opere arcane praesignaret.

Etenim instar reparatae triplicis fabricae ipsius sancti viri ducatu, iuxta datam ab eo formam, regulam, doctrinam triformiter renovanda erat Christi Ecclesia, sicut vox ad eum facta de cruce, tertio replicans de domo Dei reparanda mandatum, praeambulum exstiterat signum, et nunc in tribus ab eo institutis Ordinibus cernimus esse completum.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae