Annus
2 0 1 6


REDIVIVUS (

REDIVIVUS

Magnum plausum assecutus est “Redivivus” (The Revenant) opus filmicum magni laboris dispositoris scaenarum Alexander Gonzales Inarritu, qui, angustiis spatiis pelliculae prioris (Birdman) relictis, ingentia nemora nive geluque conspersa civitatis Dakotae Septentrionalis spectatoribus ostendit. Splendidae imagines et peritia histrionis Leonardi Di Caprio qui primas partes agit plurimum valent. Iam pellicula praemiis Globi Aurei 2016 ( Golden Globe) optimo spectaculi regimine, optimo opere tragico, optimo histrione in opere tragico exornata est, multoque magis duodecies praemii Ansgariani candidata. Fabula acta in amplissimis spatiis silvestribus a cultu et humanitate remotis venatoris pellium Hug Glass, viri prope mythici casus narrat, qui vixit annis exeuntis saeculi XVIII et ineuntis XIX: cum fere exanimis a sociis derelictus esset clarus factus est quod contra omnium exspectationem superfuisset.

Cum ursa crasso amploque corpore eum adorta esset, miser gravissime vulneratus putatus est sub vitae fine esse. Apud eum filius genitus a femina stirpis indigenae Americae (Pawnee) duoque venatores obitum exspectantes ut iusta exsequiarum, pecunia promissa, facerent manserunt, quorum unus, insidiis filio occiso, patrem vivum prope sepelivit sub terra niveque, dum alter in errorem inductus necem non animadvertit. Hinc acerbum redivivi iter difficillimum ob gelu ac vulnera incepit, per terribilia loca silvestria, quod fuit profecto valde molestum ipsis actoribus et maxime histrioni primas partes agenti.

Finis fabulae incertus est: filii mortem ultus ac vulneratus, ad castra, exitu ancipiti, rediturus est. Spectaculum magna vi consistit, splendidum ob imagines a longe et ex propinquo impressas aptumque commovendis spectatoribus ob cruciatus ostentos a re vera exortos, ob tragicas personae principis vices verisimiliter narratas.

REDIVIVUS (THE REVENANT) USA 2015, genus tragicum

Regimen spectaculi: Alexander Gonzales Inarritu; scriptores scaenarum: Alexander Gonzales Inarritu, Mark L. Smith; photographia: Emmanuel Lubezki. Histrio princeps: Leonardus Di Caprio; histriones magni momenti: Tom Hardy, Domhnall Gleeson,Will Poulter, Forrest Goodluck.

 

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae