De fabella televisifica "
De fabella televisifica "Occupata"
inscripta
Mirum invenimus spectaculum televisificum et Norvegicum, quod
Okkupert (sive Occupata) inscribitur. Ad illud genus fabularum
pertinet, in quibus tractantur negotia civitatum et hypocrisis
illorum, qui tyrannorum ac fortium virorum partes in scaena mundi
agunt. Nam quid aliud est homo publicus, quam histrio atque
?????????? Eiusdem farinae sunt nota illa spectacula
tam Britannica quam Americana, quae House of Cards (sive Domus
chartarum) vocantur, et plurima alia quae fere omnibus in terris
plus minusve liberis aguntur.
Talibus in spectaculis, ut in tragoediis antiquis, res gravis
et certo fine non carens imitatur potius quam narratur, nec
fabulae deest sermo gravibus viris dignus vel etiam nonnulla arte
ornatus. Aliter autem atque in tragoediis nulla oracula
consuluntur, nullae virgines immolantur, nulli privigni a
novercis necantur: sed inter praepotentium inimicitias
mendaciaque infinita cives honesti miserias tragicis saeviores
patiuntur.
Itaque verisimiles videntur hae fabulae, nisi quod uno et
communi afficiuntur vitio: nam non tam ingeniosi sunt veri illi
homines, qui more populari electi populum irrumant, quam
depinguntur hi ficti, qui in fabulis televisificis cum Romanos
tum Byzantinos superant calliditate. Quod in Occupata fabula
paene ab initio patet: nam theatrum mundi plenum videtur nimii
ingenii. Ut fabula agatur, primum auditoribus accipiendum est
Americanos potuisse iugum excutere Saudorum et Sinorum et sine
petroleo aliisque alienis mercibus vivere, ut (id quod iamdudum
in votis Americanorum erat) intra suos fines recederent et
reliquas gentes iuberent aut semet ipsas tueri aut in cruce
corvos pascere—sed sine Americanis; nunc vero scimus haec,
quamvis ab civibus Americanis exoptata, per magistratus
ambitiosos et argentarios avaros non licere. Deinde in fabula, et
quod omnem fidem superat, Bruxellenses, qui tamquam peritissimi
piratae Europam confoederatam praedari demonstrantur, cum Russis
conspirant ut Norvegiam Norvegis insciis tacite capiant: videmus
vero cotidie in actis diurnis veros Bruxellenses, ut qui more
nautarum rhomio flagellis sodomiae deditorum sub gubernaculo
reipublicae dormiant, gentes Europaeas non consulto sed casu
evertere et nihil tacite agere posse.
Propter idem vitium solent Americani de speculatoribus suis
per rete universale bacchantibus ridere: nam etiamsi omnes omnium
civium epistolae electronicae legantur et omnia colloquia
telephonica auscultentur, nihilominus magistratus Americani
nesciunt intellegere, quae speculatores expiscantur.
At cum mentionem de Norvegis fecerimus, non absonum videtur
etiam alteram rem Borealem referre, quae in actis diurnis legitur:
nam austeritatis promovendae gratia censuerunt magistratus
Finnorum mille professorum et aliorum, qui apud studiorum
universitatem Helsinkensem munera fungerentur, dimittendum. Ad
Finnos hoc anno etiam advenerunt plus triginta milia "profugorum,"
ut vocantur alienigenae qui non ad vicinos pacem petitum sed ad
divitias longissime remotas, tamquam muscae ad lac, se conferunt;
qui publico impenso vivent studiis universitariis abrogatis. Nam
pecunia, quae austeritate conservatur, est alicubi effundenda, ne
respublica nimia vi pecuniae onerata sub fluctibus prosperitatis
mergatur.
Equidem nonnumquam meditor de vita publica agenda: nam
existimo me non minus male quam magistratus senatoresque, qui
nobis nunc sunt, posse omnia concacare.
Scripsit Nemo Oudeis
|