GENOCIDIUM USIPETUM ET TENCTERORUM COMPROBATUM EST
GENOCIDIUM USIPETUM ET TENCTERORUM COMPROBATUM
EST
In
libro IV, 1 Commentariorum de Bello Gallico (IV, 1) C. Iulius
Caesar his verbis gentes Germanorum Usipetes et Tencteros
describit : “Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn.
Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri
magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non
longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab
Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri
cultura prohibebantur”. Infra (IV, 4) : “ In eadem causa
fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures
annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi
et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt”.
Petitis indutiis ex insidiis eorum equites impetum fecerunt,
LXXIV Romanorum equitibus occisis. Mox Caesar poenas proditionis
ab iis repetiit: (IV, 14-15) “ Acie triplici instituta et
celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra
pervenit quam quid ageretur Germani sentirepossent. Qui omnibus
rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu
suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato
perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere
an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et
concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia
incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere
potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros
impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo
puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant
Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos
Caesar equitatum misit. Germani post tergum clamore audito, cum
suos interfici viderent, armis abiectis signis militaribus
relictis se ex castris eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et
Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero
interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi
timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad
unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore,
cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra
receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi
potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti,
quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His
Caesar libertatem concessit.”
Adhuc
nullum proelii indicium inventum erat locis Batavis, sed grex
archaeologorum Universitatis Vrije Amstelodami reliquiis repertis
comprobavit Caesarem usque ad Bataviam pervenisse: apud oppidum
Kessel in regione Bracbatensi Septentrionali pugnatum est, ubi
plurima ossa, milia cassidum ex aere, mucronum hastarum, gladii
inventa sunt. Quod nuntiavit archaeologus Nico Roymans eiusdem
Unversitatis: coniunctis elementis historicis, archaeologicis et
chimicis licuisse confirmare rem primo saeculo a.Ch.n. accidisse.
Caedes horum gentium in castris facta est sed etiam effugientium,
qui partim, desperata re, ad confluentes Mosam et Rhenum in aquas
se coniecerunt ac perierunt. Fuit etenim genocidium: cum viris
feminae et pueri in castris caesi sunt, ut ossa ostendunt. Multum
numero minuti trans Rhenum recesserunt. Accepti a Sicambris cum
iis anno XVI a.Ch.n. ducis M.Lollii copiis cladem attulerunt.
Deinde semel atque iterum cum aliis Germanis a Claudio Druso
Nerone, imperatoris Tiberii patre, devicti sunt. Ab illo tempore
nihil de iis cognitum est. Putantur postea Francis commixti esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|