SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (
SANCTI
FRANCISCI ITINERARIVM (II)
Pater
misericordiarum et luminum tam larga benedictione praevenit
fratrem Franciscum, ut sicut ex vitae eius decursu
luculenter apparet non solum e mundialibus tenebris eum
educeret in lucem, sed etiam perfectis efficeret virtutum
praerogativis et meritis celebrem, nec non praeclaris circa eum
crucis ostensis arcanis demonstraret illustrem. Is enim de valle
Spoletana partibus, e civitate Assisii, trahens originem, primum
Ioannes vocatus a matre, postea Franciscus a patre, nominationis
quidem paternae vocabulum tenuit, sed etiam rem materni nominis
non reliquit. Licet enim inter vanos fuerit hominum filios
iuvenili aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum
notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen
sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis
petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in
pecunia et aerariis.
Inerat enim iuveni
Francisco divinitus indita cum lenitate mansuetudinis quaedam ad
pauperes miseratio liberalis, quae cum illo ab infantia crescens,
tanta cor eius benignitate replevit, ut iam evangelii non surdus
auditor, sibi proponeret omni se petenti tribuere, maxime si
amorem Dei allegaret. In ipso enim iuventutis flore, cum firma se
Domino sponsione constrinxisset, se numquam si possibile
esset negaturum esse adiutorium petentibus pro amore
Domini, non modo promissum tam nobile usque ad mortem servare non
destitit, sed etiam ad copiosiora in Deum dilectionis et gratiae
incrementa pervenit. Quamvis autem hic iugiter in corde eius
divini amoris vigeret igniculus, tamen ignorabat adhuc adulescens,
curis terrenis implicitus, allocutionis caelestis arcanum, donec
facta manu Domini super eum et castigatus erat
exterius prolixi languoris gravedine et clarificatus interius
unctione Sancti Spiritus.
Corporeis viribus
utcumque resumptis menteque mutata in melius, cum militem quendam
nobilem quidem genere, sed inopem rebus, obvium insperato
habuisset occursu, generosi Regis et pauperis Christi memor
effectus, tanta est erga virum pietate permotus, ut decentia,
quae sibi de novo paraverat, indumenta deponeret illumque
protinus, se nudato, vestiret. Nocte vero sequenti, cum se sopori
dedisset, Christus, pro cuius amore militi egeno subvenerat,
dignativa ei revelatione monstravit palatium speciosum et magnum
cum armis militaribus crucis signaculo munitis; quae omnia
promisit eius fore propria eiusque militum, si crucis vexillum
assumpsisset fortiter. Ex illo tempore a pubblicae negotiationis
tumultu se subtrahens, solitaria loca quaerebat, amica
moerentibus; in quibus vacaret contemplationi et praeci, qua sibi
perfectionis semitam a Domino postularet ostendi.
Quodam enim die,
cum sic elongatus oraret, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci
affixus, ei tam efficaciter ingerens illud evangelicum: Qui
vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et
sequatur me (Mt 16,24), ut mentem eius intrinsecus et
incendio dilectionis adureret et absinthio compassionis impleret.
Hanc enim contuenti
visionem liquefacta est anima eius, sed etiam memoria passionis
Christi visceribus cordis eius adeo impressa medullitus, ut et
crucifixi Domini plagas oculis mentis interius quasi iugiter
cerneret et vix exterius a lacrimosis gemitibus continere valeret.
Ergo cum iam pro dilectione Christi Iesu omnem substantiam domus
suae quasi nihil reputas despiceret, aerarium sentiebat se
repperisse absconditum ac simul pretiosum margaritae fulgorem;
quorum desiderio tractus, sua disponebat cuncta distrahere
divoque mercandi modo negotiationem mundanam mutare in
evangelicam.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|