Probatne scientia Deum adesse an non?
Probatne scientia
Deum adesse an non? – disputatio studiosorum US-Americanorum
Valde olim clarus studiosus physicae
theoreticae, doctor Michio Kaku, unus creatorum theoriae
chordarum (docentis adesse mundo, sive "superspatio",
11 universa seu dimensiones), modo nuntiavit theoriam hanc clare
monstrare mundum a Deo creatum esse.
- Est mihi certum nos vivere in mundo, qui
regitur principiis creatis – scribit dr Kaku, cui munus
cotidianus est studiosi Neoeboracensis City College, in symbola
recenti. Quae principia, addit, formata sunt ab universali
intelligentia ac non esse fortuita.
Voluntatem Dei monstrant, eius sententia,
inter alia quoque experimenta cum primitivis semi-radialibus
tachyonibus.
Et hic difficultas. Nam tachyones – ut
respondet ad revelationem Kakuanam Jay Wile, qui nuncupat se
"et studiosum, et Christianum, sed non Christianum studiosum"
– esse particulas hypoteticas: nescimus adhuc utrum re vera
adsint an non. Si adsunt, movere debeant cum velocitate maiore
lucis, ergo... esset difficillime experimenta cum iis facere.
- Deum esse mathematicum, cuius mens sonat
musica creata undecim dimensionibus "superspatii" –
nuntiat sollemne Kaku.
Wile respondet, Kaku – omni laude pro eius
pristinis laboribus servata – hodie magis celebritam
televisificum quam verum scientistam esse.
Scripsit Iconoclastes
|