Annus
2 0 1 6


Alius Sol Emergit in Spatio

Amant peragrare inter astra et planetas sed restant cum pedibus humi, inter flores et plantas suae stationis spatii: scientiae periti Stationis Spatialis Internationalis (ISS), amantes naturae, faciunt ut emergant flores in spatio quoque.

Primus flos est iam natus sed nemo in nostro planeta potest eum spectare: abest in altitudine quadrigentorum metrorum ex terra. Pro ea altidudine opus est multa resistentia lucis humorisque, sed is flos delicatus semper rilucet sicut parvus sol. In MMXIIII anno incepit studium “Veggie”nuncupatum in parvo vivario eiusdem stationis.: experimentum pertinens culturam lactucae et subinde floris familiae Asteraceae ut intellegeretur modus quo crescunt plantae. Electio huius floris non fuit fortuita: nam maior resistentia ei est regulis naturae et praecipue lucis. Tempus crescendi nutat inter sexagintas et octogintas dies. Non est facile perficere hoc stadium quia planta, in tempore, obfuit situi, guttationi (exitus aquae, instar guttationis ex foliis) et epinastiae (curvamen foliorum calamique). Nuntiavit exitum singularis esperimenti peritus NASA stationis Scott Kellym, qui sibi augurat creaturum esse in spatio parvum viridarium et nedum pulchrum hortum…laetitian oculis necnon palato!

Fontes: Eleonora Ferronne “Zinnia, primus flos natus in spatio”

Scripsit Rosella Virilis et Silvia Surrentina



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae