Annus
2 0 1 6


Ursa apud therotrophium Polonicum pyrobolum invenit

Periculosum est ab urso crepundium auferre, praecipue si hoc “crepundium” vere est pyrobolum!

Malgorzata Chodyla, relatrix pro therotrophio Posnanensi (quae urbs in Poloniae Occidentalis parte sita est), dixit quendam militem locorum propinquorum therotropio visitantem ursam, nomine “Ewka”, re mirabili ludere animadvertisse.

Cum autem propius inspexisset id esse pyrobolum residuum alterius belli omnium gentium comperit.

Hac de causa ursa continuo inclusa est et omnes ad eam appropinquare vetiti sunt.

Quidam milites pyrobolum alio attulerunt ut id tute disploderent.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae