Annus
2 0 1 6


Verba volant,

Verba volant, facta manent

Sicut evenit similibus momentis, dum victimae dolores terribiles patiuntur, tabulas circa rotundas considunt periti cuiuslibet generis et verba distantia, non dramate tacta, summa cum maxima quiete emittunt, proferunt, consummant.

Post eventum, quod evenit ultima mensis Augusti hebdomade in Italiae centro, inter Umbriam et Picenum, copia verborum ubicumque, in orbe terrarum, effluxit sine ulla intermissione.

Contingit ut, dum aliquod rete televisivum disputat de theoriis abstractis, aliud rete descendit ad campum mortis, apud victimas, operatores, rem publicam gerentes.

Per secundum rete vidimus aliquibus diebus post eventum castra civilia surgere, cubilia comparare, auxilia adferre. Ita urbis atrociter percussae praefectum audivimus, dicens pagum, monumentis celeberrimis praeditum, dilapsum iam esse.

Et dum in priore reti conductor televisivus per helycopterum ruinas supervolitat, cum artium peritum convocare non negligat, operatores secundi retis eunt ad ruinas, comitantur operarios, sunt apud eos, bona voluntate tractos, qui maxima cum

strenuitate effodiunt saxorum cumulos, vocem, gestus, motus quaerentes et inspicientes.

Ita evenit ut videamus sub cumulis, immo audiamus vocem flebilem fortasse anus, quae dicit necesse ei esse mingere; cui operator televisivus respondit eam posse sine impedimento se agere, quia mox abit.

Scaenas consuetas multi qui facta similia cognoscunt dicent. At, contra similes opiniones aequo animo facta similia accipientes, oportet nos dicamus satis esse de hac re. Etiam Plinius senior in Historia naturali cognoscebat fragilitatem sismicam loci concussi et eodem modo facta Pompeiana in Antiquorum memoria incisa erant.

Quid tunc plura?

Contingit ut peritus quidam Francogallus, convocatus ad rete quoddam televisivum eiusdem nationis, observet domus percussa splerumque e materia fragili constructas esse. Alii sciunt, nos ignoramus. Re vera non ignoramus, quia in memoria nostra deberent esse facta Aquilana incisa.

Quid facimus contra? Tabulas rotundas!

Calamitate peracta, cives omnes, milites, operators cuiuslibet generis moventur ad auxilium adferendum. At cur pro-videndum est, cum contra prae-videndum rerum stadium curandum nobis sit, plurisaeculari experientia praediti?

Ita comica auribus nostris sonant verba eorum qui dicunt, sicut miles gloriosus Plautinus, summam pecuniae ingentem destinari ad gentes variis necessitatibus iam egentes. Rident auditores et spectatores, Irpiniae casum memorantes et Belicem Vallem.

Sed non rident, immo a se petunt curnam eveniant adhuc similia facta cum experientia historica et geographica (non solum nostra sed aliarum regionum orbis terrarium) nos bene doceat, taciti sollemne suffragium pro victimis celebratum videntes. Die Saturni enim XXVII mensis Augusti episcopus loci et Rei Pubblicae antistites Missae funebri adfuerunt.

Quantis missis sollemnibus oportet adhuc adsimus oportet?

Restat ut victimae posthac vitam suam degant in calamitate multo periore quam illa nuper passa, i.e. in promiscuitate sub tentoriis, intimitate iam perdita. Restat ut mortui enumerari nequeant, cuius numerus scandalum fit die post diem.

Claudo considerationes meas me referens ad actorem principem fabulae scriptoris Francogalli, cui nomen est Albertus Camus.

In fabula, quae inscribitur La Peste (Lat. De pestilentia), medicus quidam qui minime credit Deum esse, pro humanitate solum se agit et pericula mortalia adit sine timore pro vita sua.

Lectio ultima nobis restat: ut nos agamus summa cum humanitate pro victimis, sed nos opponamus maxima cum firmitate negligentiae et ignorantiae hominum. Cum enim videmus domus agglutinatas alteras alteriis, saxis factas, exenteratas, dirutas, impudenter ostentantes fragilitatem et modi operandi absentiam, non solum contra rem publicam gerentes, sed praecipue contra cives qui maxima cum insania ad similem operam se dederunt, ira magis quam stupore capimur. Hisotria docet, sed ignavia aciem et mentem obtundit. Praeterquam quod Fato – sicut dicit Seneca in Questionibus Naturalibus – omnia regantur.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae